Calamus Rottang e Linn. Spec. PI. p . 465.
Calamus viminalis p prostratus Bl. in Roem. et Schult. Stjst. Peg. 1. c. — Kdntii. E m m . PI. I I I.
p . 205. 5.
Calamus viminalis (3 amplus Mart. Gen. et Spec. Palm. p . 205. 3.—Kdnth. Enum. PL I I I. p . 205. 3.
Palmijuncus viminalis ex Bouro prima Species Rümpii. Herb. Amb. V . p . 109. tab. 55. fig. % A -B .
Rottang IVanitette s. Rottang IVantette Malaice.
Habit. In Bouro aliisque regionibus Amboinensibus, ubi Rottang ejus pro venali qui dicitur Rottang Java adhibetur, oui
tamen, non ita aptus ad flexionem, postponitur.
OBSERVATIO.
W illdekow V. Cl. quum prim um banc Speciem a ceteris satis diversain esse videret eique idcirco nomen triviale supra
memoratum imponeret, plantam, id quod probe tenendum, nonnisi e figura laudatâ Horbarii Amboinensis et descriptione
ei additâ noverat. An vero ilia, quae ita dictum Rottang Java profert, eadera sit atque hæc depicta ex Bouro, affirmare
quidem non potuit Rdhpoids, sed earn non magnopere differre suspicatur, quod de omnibus Rottang Speciebus, quæ in
septentrionali insula Celebes gignuntur, indigenæ testantur. Ipse enim p . 112 folia Rottang Javæ sibi esse incognita
fatetur, quippe qui neque in Amboinâ, neque in Javà crescat, quo ex Borneo venalis advehatur, cet. Itaqiie quæ p . 108
refert, « fruticem Javanæ maxime cum ilia Rottang Tun i (s. Calami Rumphii Nob.), vel potius Rottang Tsjavoni (s. Calami
” equestris Wiilb.) congruere, nerape latum foliis » cet. æque conjectura nituntur atque ilia, quæ eodem loco leguntur :
" reperitur in sylvis Javanis, sed plurimi optimique eo afferuntur ex adversâ parte Borneo, Banjermassin et Pulo Laut,
» inter Borneo et Celebes sitâ. In Celebes vel in septentrionalibus ejus regionibus, provinciis Menado et Gorontalo,
» invenitur. » Hoc autem loco non magis de planta, quam de venali illâ Rottang specie est sermo e t, nostro quidem
judicio, nihil aliud affirmatur, quam mercem istam Rottang Java baud adeo in insulâ Java provenire, quaxn ex aliis
partibus Archipelagi Indici, maxime vero optimique generis ex Borneo advebi sölere, neque plantas, quæ ilium gignant,
a depicta ex Bouro magnopere diversas videri. Atque ita se res habet ; plantæ illæ ex diversis regionibus ab ilia ex Bouro
eo minus differre videbuntur, quo in judicando minus religiose Rumphii descriptioni adhæseris et potius figuræ illi fidem
habueris. Equidem me quoque similitudine ejus figuræ maxime in ilium erroréïn inductum fuisse, cui et V. V. Cl. Schultes,
Martius et Kouth adhæserunt, ingenue confiteor; nunc vero descriptio Palmijunci viminalis ex Bouro, qui genuinus
Calamus viminalis Willd. plane mihi persuasit, eum cum nullo Calamo ex Javâ nobis cognito congruere, et diligens
investigatio simul me edocuit, Rottang istum venalem in Archipelago Indico e variis Speciebus Calami colligi.
Descr. Caudex longitudine sexaginta vel septuaginta orgyiarum, debilis, in arbores ascendens et de iis
descendens, pennâ anserinâ haud multo crassior, inferne internodia brevia referens, superne sensim
ad digiti fere crassitiem incrassata, albicans aut flavescens, atque ibidem vaginis aculeatis vestitus,
, 9uæ *n infimis internodiis sensim decidunt, quo facto nudus Rottang apparet, recenti statu viscosus,
circa articulos suos pelliculis dilaceratis satis obductus. Frondes paucæ ad summum caudicem,
quatuor circiter pedes longæ, ecirrhosæ, fide iconis in dorso rhachios aculeis distantibus vulgo
geminatis a se invicem divergentibus rectis deflexis armatæ, quorum paria posteriora alternalim
breviora sunt. Segmenta non multa, alterna, inæquidistantia, nonnulla posteriorum fide iconis bina
aggregata, angusto-lanceolata, acumine rigido terminata, 8-9 poll., 2-3 digitos lata, superiora sensim
decrescentia, quinque nervis secundum longitudinem plicata, parte posteriore uncis brevibus obsessa,
sive potius, u t in icone, ad margines setis brevibus. Spadix elongatus, interrupte paniculato-ramosus,
aculeis sparsis recurvis instructus, ad imam partem digitum crassus et ex rotundo nonnihil applanatus.
Rami altérai, distantes, aculeolati, in amenta fructifera multa disticha filiformia varie curvata divisi.
Fruclus sessiles, pisis minores, ex rotundo depress!, mucronebrevi terminati.
11. CALAMUS (viminalis) HETEROIDEUS. Tau. 150 et 163. B.
C. caudice scandente mediocri; frondibus longe petiolatis non cirrhiferis; segmentis
(circiter i 3 - 2 3 -jugis) sparsis subæquidistantibus lineari-lanceolatis acuminatis trinerviis
nitidis margine scabris apice et in tribus nervis supra parce setulosis; aouleis vaginarum
(plerumque crebris) sparsis subulatis complanatis et petiolorum patentissimis, rhachium
distantibus solitariis rectis deflexis aut subrecurvis ; spadicibus elongatis, masculis com-
positis, femineis simplioiter paniculatis aculeolatis; fructibus ellipsoideo-globosis (6-7 lin.
longis).
Calamus rudentum (haud Loureiro!) Herb. Reinw. (ex parte!).
Calamus viminalis (haud Willd.) Bl. in Roem. et Schdlt. Syst. Veg. V II. 2. p . 1328. 9 (exceptis
Synonymis omnibus, quæ non ad plantam javanicara pertinent, atque C. Reinwardti; conf. C. viminalis
Willd. et C. Reinwardti! J. — Mart. Gen. et Spec. Palm. p . 205. 3 (ut in seqq. ex parte! ).
— Kunth. Enum. Plant. I I I. p . 205. 3.
Hooy Korot s. H. Korrot s. passim H. Gorrot montanorum Javæ occidentalis; quibusdam audit Hooy-
Gurrung, aliis Rottang Lilin s. Rottang Leilan.
Habit. Abundans in sylvis altiorum montium igriivomorum præsertira in occidentali Javâ altitudine 2000 ad 8000 fere
ped. supra maris æquor. Hujus autem Palmæ Rottang ab indigenis adhibetur quidem ad opus vimineum, sed longe
minoris æstimâtur illâ Specie, cujus magna copia ex Borneo et partira quoque e Sumatrâ in Javam importatur,
unde rursus venalis maxime in Sinam, Japoniam et Europam exportari solet, cui rei hic Rottang jam ob brevitalem
caudicum plane inutilis est. Ex imâ parte caudicis etiam flagella parantur, præsertim V a r. reclinati.
(3. procerus : frondium segmentis majoribus et magis patentibus.
Calamus viminalis Fr. Nees ab Esenb. Plant, offic. I. 39 (tantum Analysis cum eo a me communicata ! )
Hooy Korrot Sundaice; rarius Rottang Tratas Malaice a nonnullis, ab aliis Rottang Tjatjieng.
Habit. In sylvis intactis altiorum montium Salak, Gede, cet.
-y. refractus : frondium petiolis brevioribus; segmentis patentissimis; rhachium açuleis
recurvis aut refractis rarissime patentibus. An Species ?
Hooy Tjatjieng s. Hooy Sege.
Habit. In sylvis montium Tjihidung, Burangrang, Tankuwanprabu, cet.
S. conjugatus : frondium jugis plus 2 3 , segmentis subulato-acuminatissimis, rhachium
aculeis crebrioribus solitariis aut geminatis sparsis deflexis aut leviter recurvis. An Species?
Habit. In sylvis primævis Pangeranghu.
s .sp is su s : frondium jugis plus 2 3 ; segmentis elongatis subulato-acürainatissimis;
rhachium aculeis crebrioribus solitariis sparsis reduncis. An Species?
Hooy Mukka montanorum.
Habit. In sylvis montium Burangrang, Patuha, etc.
OBSERVATIO.
Equidem me deceptum similitudine Tab. 85 fig. 2. A -B in Vol. V Herb. Amb. cum planlâ nostrâ quibusdam Speciebus
inter se commutandis ansam dedisse fateor. Ista figura autem est C. viminalis Willd., quam primam Speciem Rottang
Wanitette s. Wantetlo ex Bouro l. c. p . 10.9 copiose satis describit Rumpbius, sed quæ a planlâ javanicâ cum eâ commutàtâ
segmentis frondium quinquenerviis raullo latioribus, spadicibus longe crassioribus fruclibusque minoribus satis differt.
Hæc dicta sunto, ut me defendam, si plantam javanicam cum C. viminali Willd. commutatam quasi novam Speciem
recensui, quæ proxime accedat ad C. Roimoardti. Vaginæ ejus dense aculealæ, interdum raris modo aculeis præditæ esse
soient, atque adeo rhachis frondium vetustiorum non raro aculeorum plane expers, aut modo rectis retrorsum spectan-
tibus, modo uncinato-recurvis armata est, qùod sane minime negligendum.
f l