quacunqiie parte terra e admoveantiir, sivo cauli praesertiin ad ra-
moruin iiovelloruin basin sive raniis bine illico radices emittant,
quibus, quasi tentaculis l'ulcrisque substrato adnecti et alligari amant.
Radices, p r a e te r e a , non solum e caulis basi vel ex ejus
ramorum latere te rra e incumbente ad plantain fulciendam atque
alendam eg red iu n tu r, sed etiam e l'oliorum basi atque ap ice, e
summitate ramulorum, e totius caulis superficie.
Tali modo caulem Dicranorum multorum, Paludellae, Cincli-
diorum, Mniorum, Bryorum e. a ., inter Pieurocarpos Hypnorum
plurium e. a. tomento denso e radiculis iniplexis contexto nunc
albicante nunc rufescente nunc nigricante obrutum reperimus, quo
fit ut singulae stirpes baud raro arete inter se cobaereant caes-
pitesque condensatos vix extricabiles efficiant. Radiculae hae ad-
ventivae caules non solum corroborant, sed etiam ab aestus frigo-
risque injuriis protegimt et humorem a basi ad apicem vegetativum
evehunt. Radices e l'oliorum apice natae in Hypno stramineo et co r-
difolio observavi, e ramulorum apice quasi procurrentes in Cylindroth.
cladorrhiz-ante, in Plagiotheciis, Rhynchostegiis e. a.
Non pauci tamen musei inveniuntnr quorum c a u le s , aetate
provecta, radiculis omnino carent Sic in Spbagnis radices in solis
plantis junioribus vix e prothallio egressis adsunt; in pianta p e rfecta
caulis cortex spongiosa nec non ramuli filiformes declinati
aquam avide assiigentes earum locum tenent ipsasque supervacáneas
reddunt. In Hypnis, quorum caules denso agmine caespites
profundos conslituunt, saepius, praecipue locis siccioribus, radiculas
frustra qua eris, quia primordiales, cum caulis parte inferiore
aetate co rru p ta e, secundaneis nullis supplentur. Plantis, caeterum,
se invicem su s tin en tib u s. humiditatem ad vitam necessariam p rofundo
caespite foventibus, radices nec ad eas terra e infigendas nec
ad suecos evehendos uliius utilitatis fuissent. Hypnum (Hy lo co -
mium) Schreberi, H. splendens, H. triquetrum e. a. hand ra ro rad icibus
omnino d e stitu ta, suis locis pulcherrime vigent terramque
sterilissimam tapeto laete virente obtegunt.
Si ad radicularum structuram resp icias, simpiicissimam earn
videbis. E singula nempe serie cellularum obliquis parietibus con-
tiguarum conforrnantur radiculae propriae ut et adventivae, quae
utraeque prima aetate simplices serins ramosae et fasciculato-ramu-
losae inveniuntur, ramulis instructae tenuioribus, mollioribus pallidis
fibrillarum locum plantarum superiorum tenentibus. (Vid. Icon. Tab IV.)
In Polytrichaceis nonnullis, praeprimis in Atricho undulalo
nostro radices complures funis ad instar se se convolvunt, radicemque
funiformem e pluribus cellularum stratis compositam mentiuntur.
Cave ne radices hoc modo conjunctas cum radicibus plantarum
ordinis perfectioris commutes. (Vid. Iconcs Tab. IV.)
Id quod auc.ores nonnulli, |)raeprimis v e te res, radicem rep en -
tcm vocant, nihil aliud est quam ipsius caulis pars inferior pro strata
vel turio subterraneus rtiizoma fingens, apice tandem assur-
gens caulemque erectum sistens.
Color radicum plerumque ferrugineus, hic illic purpureus occurrit
vel a tro -ru fu s; fibrillae pallidiores apicem versus omnino
decolores inveniuntur. Superficies vel omnino laevis vel punctulis
aspera conspicitur.
§. 2. De caule.
Caulis in omnibus muscis a d e s t, in aliis brevissimus e t vix
semilinearis, in aliis longissimus, sesquipcdalis. Simplex, passim
divisus rep eritu r in Acrocarpis annuis, compositus seu innovationi-
bus semel saepiusve repetitus in Acrocarpis p e ren n ib u s, ramosum
cum vides in muscis pleurocarpicis, qui omnes vitam longam deg ere
soient.
Ramificatio sic dicta Acrooarporum ex innovationibus haud raro
per plures annos continuis caulique primario exacte similibus, plerumque
dichotomiam repetitam m en tien tib u s, non vera ramificatio
est, sed caulis emorituri prolificatio vel repetitio. Vera ramificatio
Pleurocarpis propria e s t, muscis neinpe quorum caulis primarius
ramificationein ante fructificationem inchoat, vitainque propriam sine
interruptione continuât. In his fructus lateralis innovationi terminali
continuae nullo impedimento e s t, in illis contra caulis annua-
tim I'ructificatione fin ie n s, annuatim innovatione e gemmula laterali
procreata novum vegetationis cyclum annuum incipit, quo fit ut plan-
tariini aetas innovationum numero determinari possit.
Cum innovationcs sub fructu egredientes saepius binatae sint,
mullis in muscis acrocarpicis planta annosior pluries dichotorae fasti-
giato-ramosa conspicitur; exempla sunt O r th o li'k h a , Grimmiae,
Gymnostoma, B r y a ; stirpes quarum innovatio basilaris est, simplices
remanent, ita ut annuas eas diceres ; talia sunt Mnia, Timmiae,
Polytricha.
. Quod ad ramificationein Pleurocarporum pertinet, vaga dicitur,
cum rami inordinate dispositi sunt CPontinalis, Om a lia , Anomodon,