Annulus Iiic e lamina angustissima oapsulae orificium circum-
cingcnte ei(|ue concolore constat et e cellulis vesiculosis hyalinis
fimbriam uni-vel pluri-seriatam subterque operculi limites protensain
ellbrmantibus. Fimbriae hujusce cellulae exsiccatione valde con-
trah u n tu r, ita ut a caetero operculi opere celluloso disjunganlur :
madelactae subito d ilatantur, quo fit, ut operculi, sede ejus disturbati,
lapsus promoveatur. In nonnullis annulus pe r partes vel per
cellulas singulas secedit, in aliis elegantissima spira fimbriata sese
revolvit, quod pulcherrime in Fun a ria hygrometrica, in B ryo caesp
itic io , in Alnio horno conspicere poteris, cum capsulam maturaiu
operculatam siccam aquae immittas.
Cellulae quibus fimbria efficitur vel simplices vel dissepimento
transversali dimidiatae sunt plicaque una alteravo oxaratae. Plica
haec humiditate explanatur quo facto cellulae ipsae dilatantur ma-
jusqiie spatium occupant post suam ab operculo disjunctionem
quam antea. Cellulae basilares quae laminam angustam elasticam
capsulae et operculi margini interpositain efficiunt, minimae, pachy-
den n ae atque colore ilio capsulae intensiore tinctae rep eriu n tu r.
Annuii praesentia aut ab sen tia , in d o le s, fo rm a , magnitudo et
modus décedendi haud parvi ponderis sunt in specierum definitione
systematica.
§. 8. De peristomio.
Operculo d e tru so , in maximo muscorum numero denticuli et
cilia capsulae orificium ornantia in conspectum veniunt, quae coro-
nulam vel barbulam illam haud ra ro elegantissimam effingunt, quae
a bryologis nomine p e ristomii designator. Organum hoc, in generibus
instituendis non minoris m omenti, quam foliorum re te vel
calyptrae fo rm a, originem suam ex opere celluloso ducit quod e
capsula in operculum ascendit spatiumque ejus internum totum
implet.
Corpuscula, quae peristomium efformant semper numero for-
maque exacte determinatis conspiciuntur, inque ipsa capsulae apertura
serièm simplicem, duplicem rarissime triplicem vel quadrupli-
c em , con stitu u n t, unde peristomium s im p le x , d u p le x , trip le x et
quadruplex dicitur. Musei qui peristomio utuntur p e ristom a ti, qui
eo c arent aperistomati seu gymnostomi nominantur.
Peristomium simplex e tela cellulosa capsulae parietem internum
vestiente procedit atque supra orificium, pro .specierum
varietale, in lacinias 8, 16, 32, 64 dissolvitur, quae laciniae ob
solidiorem suam structuram dentes vocantur. Peristomium hoc
modo elformatum nomini e xterni re sp o n d e t, quia e fructus membrana
ex te rn a , ex ipsa capsula procedit. Peristomium simplex r a rissime
(vel nunquam ?) e sporangii membrana o r itu r , et cum r e vera
internum sit, externi rudimenta cum operculo effugientia semper
fere re p e riu n tu r, ut in B uxbaumia aphylla ct in Diphyscio suo
loco demonstravimus. Interni peristomii laciniae e productione
sporangii ortae ciliorum vel processuum nomine designantur; cum
ambo adsunt peristomium duplex vocatur. Peristomium quadruplex,
e triplici externo et e simplici interno efformatum, in sola
Buxbaumia CPolyodontio) indusiala adhuc observatum est.
Peristomii externi dentes, vel ad capsulae orificium, vel infra,
vel supra o riu n tu r; supra orificium nascentes membrana basilari
plus minus la ta , quandoque tubiformi ut in Barbu lis-S yn trich iis,
coadunantur ; in multis aliis muscis ex. gr. in B ryaceis, Hypnaceis
basin versus dilatatam confluentes conspiciunter.
Dentes nunc simplices nunc compositi sunt. Compositi semper
e duobus vel e quatuor efformantur dentibus sibimet ipsis
exacte similibus, qua de re geminati et bigeminati vocantur. Dentes
hujusce generis plerumque aetate disjunguntur ita ut loco
unius dentis duos vel q u a tu o r, binalos et q u a le rn a to s , invenías
(Fabronia, Orthotrichnm, Splachnum). Linea qua dentes singoli
coadunantur vel dividuntur nomine divisurialis designator.
Quum ad formam atque magnitudinem respicias tam varias
eas rep eries quam species dantur muscorum. Lanceolati sunt in
genn. Orthotricho, Zygodonte, Splachno e. a. , elongato-lanceolati
plus minusque apiculati, in B ry a c e is , Hypnaceis; loricati in T a y -
loriae, Desmatodontis, Fontinalis speciebus ; filiformes in B a rb u lis,
multis Trichostomis-, subulati in Racomitriis, nonnullis Trich o -
slomis; lingulaeformes, in Polytrichaceis, truncati in E n lo sth o -
donte fasciculari, in Weisia Wimmeriana e. a.
Longitudine non minus variant quam forma; dentes enim inveniuntur
qui vix supra capsulae orificium em in en t, alii qui capsulae
longitudinis q u artam, dimidiam partem et ultra aequant, in
Tayloria splachnoide totani fere longitudinem ' attingunt.
Dentes integri sunt, ut in Splachnis, Orthotrichis, B ry is , Hyp nis
e. m. a. ; ad medium usque bifidi, ut in Dicranis, Dicranellis,
Ussid en tib u s, L eu co b ry is , ad basin usque ut in Ptychomitriis,
SCHIMPER, S y n o p s i s . 3
H i