i| i
;*I , .■
atque paraphyses foventia, re trorsum imbricantur atque colore p u rpureo
vel aurantio corollae petalorum instar superbiunt. Flores
hujusce g eneris e centro prolilicant caulemque flore simili iterum
iterumque coronatum continuant. Perigonia anthoidea solis Polytrichaceis
propria esse videntur.
Flores discoidei et anthoidei in solis muscis dioicis adhuc observati
sunt.
§. 5. De floris masculi organis sexualibus *.
Organa mascula muscorum, pro ipsorum similitudine physiolo-
gica cum plantarum phanerogarnarum antheris, antheridia vocantur.
Antheridium e duabus partibus compositum rep eritu r, ex utri-
culo nempe celluloso spermatophoro, cujus forma inter ovalem et
elongatam variat et ra ro globosa est, et e pedicello, nunc brevi nunc
longiusculo, filamentum antherarum mentiente.
Utriculus, dum massam spermatoideam continens observatur,
tu rg e s c e n s , viridis apiceque hyalinus evadit, vacuus primum hyali-
nus flaccidus tandem fuscescens rugosus atque compressus conspicitur.
Massa spermatoidea ipsa e liquore consistit mucoso in quo
S p e rma to zo id ia subclavato-iiliformia biciliata spiraliter involuta in-
natant. Fecundationis tempore instante antheridii apex hyalinus
turgescit et aperitur humorique vivido motu expulso exitum praebet.
Spermatozoidia ( ^íntherozoidia aliis) captivitate sua liberata motu
proprio spiraliter progrediente undequaque dissiliunt, ita ut animal-
cula progressione spontanea gaudentia ante oculos habere diceres.
Antheridiorum numerus in generibus singulisque speciebus
maxime variat e t in eadem specie non semper idem invenitur. In
alia specie duo solummodo vel tria adsu n t, in alia quadraginta,
centum et plura. Perigonia gemmiformia pauciora continent, quam
discoidea atque anthoidea.
Paraphyses quae antheridiis intermixta vel eis circumsita sunt,
tam numero quam forma atque colore raultum in te r se diflerunt.
Filiformes, plus minus n umerosae, antheridiis lo n g io re s, rarius
b rev io re s, in perigoniis gemmilbrtnibus et capitatis su n t, subcla-
vatae in capituliformibus, clavatae vel apicem versus e cellulis am-
pliatis globosis compositae, in multis perigoniis discoideis; filiformes
et spathulatae, longissirnae in perigonio anthoideo. Si colorem
* Vid. Icones organ, ad Synops. Tab. VII.
respicias paraphyses virides gi-anulisque chlorophyllosis impletas
invenies in B ry o roseo e. a., hyalinas humorem aquosum vehentes
in Physcomitriis, Spla ch n is, P ottiaceis, lutescentes subscariosas in
Orthotrichis, B artramiis, aurantias et ru b en te s in Polytrichaceis.
§. 6. De floria feminei et bisexualis dispositione.
Flos femineus et bisexualis in ipso caule vel in innovatione
annua terminalis rep e ritu r in omnibus muscis acrocarpicis i. e.
fructum in cacumine ferentibus ; ax illa ris seu lateralis in iis quorum
fructus in caulis vel rami latere e folii axilla originem ducit,
et quibus Bryologi, propter id, nomen pleurocarporum _ imposuerunt.
Cladocarpi dicuntur illi quorum flores feminei ramos e caule
primario nascentes ra ro ipsum caulem primarium terminant. Syste-
matici nonnulli eos ab Acro ca rp is sejungunt; an ju re ?
§. 7. De perigynio.
Floris feminei involucrum gemmulam sistit g racilem , imbricatam,
clausam, perigonio gemmiformi longiorem, eque foliis minus
a caulinis divergentibus compositam. Hedwigius involucrum hoc
cum perechaetio vel fructus involucro commutavit, quamvis, tempore
quo organa feminea florent, ab eo valde diversum inveniatur.
Perigynii enim folia perfectam suam evolutionem exhibent, dum illa
perichaetii imperfecta minimeque evoluta in ipso perigynio pistilla
circumstantia deprehenduntur et nonnisi cum fructus junioris incremento
incrementum proprium inchoant.
De perichaetio locuturi sumus cum de ipso fructu tractabimus.
§. 8. De perigamio.
Perigamium (yapog, connubiuin) involucrum florale est quod
genitalia mascula et feminea in eodem receptáculo approximata circumcingit
atque includit.
Perigynio pro more crassius caeterum omnino simile est.
Genitalia utriusque sexus vel intermixta vel congregata vel lobo
involucrali a se invicem separata inveniuntur; haud raro antheridia
in perigamii foliorum axiliis deprehenduntur.
§. 9. De floris feminei organis sexualibus.
Muscorum genitalia feminea sic dieta primo intuitu magnam
similitudinem cum phanerogarnarum planlarum pisllllis exhibent,
S c tUM T EK , S y i io , j s i s . 2