v-íí.«| ,
§. 3. De sporangio.
Sporangium Csporangidium, sporophorus al.) capsulae internae
pars illa e st q u a e , sacculi l'orma plus ininusque distincta, sporas
continet.
Organuin hoc a duobus efiicitur siratis cellularum, quorum
alterum exlernnm capsulae parieti interno vel contiguum est vel ei
cellulis singulis sive lilis adhaeret vel, basi apiceque exceptis, omnino
liberum , alterum internum cum fascicule cellulare cui nomen
columellae e s t, intime coalitum ra ro liberum est ut in Polytrichis.
Sporangii membrana, tam externa quam interna, facile cellulis suis
minoribus late ra lite r compressis a caeteris cellularum stra tis qui-
buscum saepius conjuncta remanet, primo intuitu distinguitur.
Quamvis tfe hac capsulae divisione interna nullum supersit du-
bium, non pauci tamen sunt botanici qui earn ncgant. Videant
capsulae internam structuram F m ia r ia e , Bartramiae, Buxhaumiae,
Diphyscii, P o lytricha e. m. a. et non ultra de capsulae proprie sic
dictae atque sporangii distincta indole dubitabunt.
Sporangium capsulae parieti interno colimiellaeque adnatum
dicitur, dum hujus illiusque cellulis tota superficie conjunctum conspicitur
CAndraea, P has cum) ; capsulae contigimm, cum extus liberum
, spatium nullum inter se ipsum et capsulae parietem admittit
(Pottia, B ryum, Alniurn, H yp n um ); extus suspensum, cum capsulae
et sporangii p a rietes tam longe a se invicem distant ut non nisi
filis transversalibus in te r se cohaesionern praebeant (B artramia,
F unaria, Diphyscium e. a .); sporangium tandem omnino suspensum
dicimus cum tota e ju s membrana circumcirca libera tam ab ipsa
capsula quam a columella remota est ut libere inter eas suspensa
videatur (Polytrichum).
Filamenta quae a capsulae pariete interno et a columella, cum
sporangium ab ea d is te t, ad sporangii membranam penetrant vel
Simplicia lib e ra, ex una serie cellularum succimi ferentium composita
su n t, vel decussatim nexa sunt ut opus laxe cellulosum
efficiant.
In Ephemeris et aliis Phascaceis ut et in A ndraeaceis capsulae
paries internus locum sporangii te n e t, in A rchidiis cellula ma-
tricalis sporarum.
§. 4. De sporarum evolutione.
Cum cellulas sporogcnas primordiales, spatium in te r sporangii
membranam externam et internam occupantes, primo aetate exa-
mini submittas, stratum simplex, a stratis circumjacentibus tam
forma et magnitudine celliilariim quam colore distinctissimum elfor-
mantes eas invenies ; cellulae hae matricales primordiales hoc tempore
latitudine altitudinem superantes massa mucilaginea chloro-
pbyllosa impletae rep eriu n tu r.
Cum papsulam magis explicalam investigation! subjicias, cellulas
strati sporogeni supra simplices laúdalas in duas vel quatuor
partes divisas videbis. Fructus evolutionem ulteriorem secuturus,
cellulas has quae nunc ordinis secundi dicuntur, eodem modo quam
illas primi ordinis secatas cellulasque tertii ordinis exhibentes in venies;
e cellulis his sporae ipsae quaternatim nascuntur, qua de
re matricales speciales nominantur. Monendum tamen non paucos
esse muscos, quorum cellulae matricales speciales e cellulis primi
vel secundi ordinis n ascuntur (Phascaceae, A rch id ia c ea e , P o ttia -
ceae), et eos praecipue qui sporis majusculis gaudent.
Cellulae matricales speciales minus arete inter se cohaerent
quam cellulae ordinum praecedentium, quo fit ut lenissima p re ssu ra
a se invicem dimoveantur atque liberae in spatio ja c e an t aut aquae
sulfusae innatent. Forma earum antea, compressione mutua angulo
s a , membranulae dilatatione in rotundatam transmutatur. Cave
ne cellulas has pro ipsis sporis junioribus habeas. Ad has elforman-
dos substantia quae in cellula matricali continetur in quatuor dividitur
parles quae membranulae sese induunt sporasque quaternatim
coadúnalas efticiunt. Sporae hoc modo enatae juniores pressu
mutuo angulosae haud raro e.xacte te tra ed ra re p e riu n tu r, perfecte
maturae plerumque rotundatae ; in An d ra e is atque Sphagnis de-
presso-tetraedrae remanent, in A rch id iis crystallino-polyedrae. Membrana
sporain prima aetate circumcludens tenuissima hyalina sensim
concrescit, solidificatur atque colore singulis speciebus proprio tin-
gitur. Membrana h a e c , nomine e xo sporii vocata, aut omnino laevis,
aut p u n c tis, granulis voi papillis solidis asperula invenitur,
paries interior membranula ista subtilissima v e stitu r quam cellulam
dicunt primordialem et c qua utriculus etTormalur quo prima g e rminationis
elementa inchoantur.