
 
        
         
		In  Cinclidiis  membrana  haec  carinata  tholum  sedecies  carinato-  
 angulosum  capsulam  operculi  instar  claudentem  eflbrmat.  In  Fon-  
 Unalaceis,  praeprimis  in  F.  antipyretica  et  squamosa,  membrana  
 peristomii  interni  in  conum  elegantissime  reticulato -  tessellatum  
 sanguineo-purpureum  procedit.  Nimis  longum  atque  I'astidiosum  
 e sse t  si  de  peristomii  interni  tam  numerosis  variationibus  disserere  
 voluissem,  eoque  magis  quam  formas  singulas  atque  earum  mo-  
 dificationes  in  generum  specierumque  diagnosi  exactius  exponere  
 studebimus. 
 §.  9.  De  peristomii  prima  origine. 
 Nonnulla  de  utriusque  peristomii  origine  dicenda  supersunt. 
 Peristomium  externum  e  contextu  celluloso,  strata  cellularum  
 capsulam  intus  vestientia  in  operculum  continuante,  o riri,  supra  
 diximus.  E  stratis  his  duo  sunt  peristomialia  (si  ita  dicere  venia  
 d e tu r),  cellulaeque  e  quibus  efformatur  tot  se rie s  sistunt  quot  dentes  
 simplices  sunt  effingendi.  Non  omnes  harum  cellularum  com-  
 pages  ad  peristomii  formationem  contribuunt.  R ev e ra ,  si  dentes  
 accurate  in spicias,  e  lamina  duplice  solida  transversim  septatam  
 formatas  invenies  et  si  originem  ipsius  laminae  petas,  earn  in  cellularum  
 se rie   supra  laudata  nec  ab  ea  ortam  vid eb is,  atque  pe rsuasum  
 tibi  e r it,  peristomium  nihil  aliud  esse  quam  stralorum  
 peristomialium  compages  verticales  contiguas  (externi  interna  inter-  
 nique  exte rn a)  incrassatas  solidificatas*.  So lo s,  ajd  modum  cellularum  
 cuticulam  plantarum  perfectiorum  eflicientium,  incrassatos  
 parietes  residuos  rep eries,  caeteros  omnes  contra  destructos  atque  
 ad  peristomium  fortificandum  consumptos.  Substantia  qua  compages  
 hae  crassescunt  vel  totum  cellulae  peristomialis  parietem  obruit,  
 vel  partem  ejus  mediam,  unde  dentes  angustiores  efficiuntur;  haud  
 ra ro   duae  laminae  in  medio  pariete  separatae  (B a rb u la e ),  atque  
 laminis  cellularum  vicinalium  contiguae  conspiciuntur.  Cum  parietes  
 horizontales  augentur,  dentes  trabeculati  vel  lamellati  (ut  ad  latus  
 interius  dent.  B ryo rum )  evadunt,  cum  recedimt,  ad  articulationes  
 constricti,  monilis  formam  induunt.  Laminae  angustae  plerumque  
 intumescunt  atque  ro tu n d an tu r,  unde  dentes  filiformes  oriuntur  
 (B a rb u la e ,  Racomitrio). 
 *  Vid.  plura  de  hoc  in  Schijipeu  ,  Recherches  inorphol.  Argent.  1847,  el  
 ejusd.  Einleitung  in  das  Studium  der  Laubmoose,  Stuttgart,  1858.  c.  Tab.  XII. 
 Abac  species  muscorum  alium  modum  in  prima  peristomii  sui  
 effiguratione  monstrant;  nimis  longa  e sse t  enumeratio omnium harum  
 variationum  quae,  peristomio  perfecto,  facillime  explicantur. 
 Peristomium  internum  simili  modo  in  duobus  nascitur  stratis  
 cellularum  eandcmque  originem  morphologicam  habet  ac  externum ;  
 sed  cum  cellularum  parietes,  qui  ad  ejus  aedificationem  contribuere  
 solent  minus  increscunt,  structura  minus  solida  minusque  reg ularis  
 in  eo  observatur. 
 §.  10.  De  sporis  perfeetis. 
 Sporae  (ab  aliis  sporidio  d ic ta e ),  ut  supra  observavimus,  ju-  
 niore  aetate  mutua  compressione  tetraèd ra e   re p e riu n tu r,  maturae  
 globosae,  ren ifo rm es,  obtuse  angulosae,  depresso-pyramidatae  (in  
 Andreaeis,,  Sphagnis),  crystallino-polyedrae  (in  A rchidiis). 
 Magnitudo  pro  generibus  et  speciebus  maxime  variat.  In  
 Archidio  phascoide  'Y“ ”   diam.  h ab en t;  in  Ephemero  serrato  Yioo  
   ÍR  Ceratodonte  purpureo  ‘/g j™ ,  in  Polytricho  communi, 
   in  F u n a ria   hygrometrica  et  in  Diphyscio  Viooi  Hypno  
 iHylocom.)  triquetro  V,.,,. 
 Numerus  sporarum  non  minus  variabilis  e st  quam  magnitudo.  
 Majores  pro  more  in  minus  perfeetis  speciebus  o c cu rru n t,  et  
 minus  numerosae  sunt  quam  minores  genti  proceriori  propriae.  
 Sic  Archidiorum  sporae,  maximae  quae  notae  sint,  numerum  18—20  
 in  eadem  capsula  haud  su p e ran t;  sporae  Ephemerorum  facile  n u merari  
 possunt  et  vix  centuria  plures  in  singulo  fructu  continentur ;  
 in  B ry a c e is ,  P o ly trich a c eis,  Hypnaceis  e.  a.  semina  minutissima  
 innumera  reperiuntur. 
 Quoad  substantias  quae  in  spora  c o n tin en tu r,  pro  maxima  
 parte  amylaceae  atque  oleaceae  sun t;  olei  guttulae  in  sporis  majoribus  
 distinctissime  conspiciuntur.  Massae  mucosae  amyli  grana  
 oleique  guttas  foventis  natura  ad  diem  non  satis  nota  est. 
 §.  11.  De  Columella. 
 Columella  pars  ilia  fructus  e st  cellulosa  quae  centrum  ejus  
 occupans  e  pedicelli  fasciculo  cellulari  interno  originem  ducit  el  a  
 capsulae  basi  usque  ad  operculi  extremitatem  se se   extendit.  Forma  
 sua  pro  more  cylindrica  haud  ra ro   intumescit,  ita  ut  magnum  in  
 capsulae  cavitate  spatium  occupet.  Raro  omnino  libera  e s t,  u t  in  
 Polytrichis,  in  c ae te ris  muscis  sporangii  parieti  coadúnala  rep e ritu r.