, If
nec ra ro pinrinm milliarium spatio caespitibus suis obducentia, unde
luijusinodi paludes Sphagneta nominantur. In ter Sphagna hospi-
tantia reperiuntur, Dicranum, undulatum; palustre, scoparium, Hypnum
nitens, stramineum, trifarium, revolvens, aduncum, ubi aquosa
sunt Hypnum cordifolium et fluita n s, Aleesia longiseta, tristicha,
A lb e rtin ii, ubi torfam efformant Campylopus to rfa ceu s, Dicrano-
dontium longirostre, Dicranella cerviculata quae fossarum latera
haud ra ro omnino obducit, Polytrichum gracile et strictum, Bryum
nutans v. longisetum, Splachnum ampullaceum, Hypnum Schreberi.
Europae septentrionalis sphagneta ditiore flora bryologica gaudent
quam mediae, speciebus supra nominatis adjunguntur Paludella
squarrosa, Cinclidium s tyg ium , Mnium subglobosum, cinclidioides,
B ryum lacustre, la tifolium, cyclophyllum, uliginosum, Thuidium
Blandowii, Dicranum virens, elongatum, Catoscopium nig ritum , et
cum substrata animalia adsunt Splachna omnia, Tetraplodon mn io i-
des et angustatus.
In rivulis amnibusque, cum in alveo siliceae formationis fluunt,
Fontinales et septentrionem versus Dichelymata vivunt, in alveis
formationis calcariae autem Fontinalearum locum Cinclidoti tenent.
Aqua salsa nullum alit museum, et una solummodo species,
Grimmia ma ritim a , scopulis maritimis propria e s t; in te r muscos
te rre s tre s sola Pottia Heimii loca salifera prae caeteris amat.
Gap. II.
De sedis natura vel chemica vel medianica atque de
ejus vi muscorum distributionem in terrae superficie
moderandi.
Non omnes in omni sede proveniunt musei, alteri in sede
rep eriu n tu r inorganica, alteri in sede organica, et qui corporibus inor-
ganicis innascuntur, in te r haec nunc silicia nunc calcarea, argillosa
vel arenacea, aggregata sive desaggregata amant; qui in organicis
hospitant, modo viva modo emortua ad domicilium eligunt; caeterum
non paucae sunt sp e c ie s, quae sede e substantiis tam inor-
ganicis quam organicis composita delectantur. De rationibus his
vegetandi diversis, in diversis tractabimus paragraphis.
§. 1. De muBcis petrae siliceae ianascentibus.
(Silicicolae.)
Florida bryologica quae ad hanc sectionem p e rtin e t, muscos
omnes comprehendit qui in saxo g ranitico, g n e issico , arenaceo,
curitico e. a , id e st prae caeteris siliceo, sedem suam h ab en t, et
nunquam, vel ra rissim e , in calcareo, nec in te rra nec in arboribus
obveniunt.
Musei quos p e r multos annos stationibus hujusce naturae pro-
prios observavi, sunt:
Andraeae omnes, Rhabdoweisiae, Cynodontium polycarpum,
gracilescens, Dicranum interruptum, scottianum, longifolium, A r c -
toa hyperborea, Didymodon c ylin d ricu s, Tetrodontia, Grimmia
maritima, alpestris, commutata, leucophaea, tergestina, mollis,
montana, Do n ia n a , o va ta , sulcata, elongata, unicolor, p la g io -
podia, spiralis, trichophylla, fu n alis, elatior, p a ten s , in cu r va , uncinata,
a p iculata, elongata (unde patet ut omnes fere Grimmiae
silicicolae s in t) , Racomitria et Hedwigiaceae omnia, Ptychomitrio,
Glyphomitrium, Ulota Hutchinsiae, curv ifo lia , Orthotrichum rupestre,
Sturmii, urceolatum, alpestre, Amp h id ia , B ra ch yo d u s, Cam-
pylostelium, Blindia, Schistostega, Anoectangium compactum, Gymnostomum
ru p e stre , Mielichhoferia (praeprimis in schisto micaceo
ferrugineo vel cuprifero), B ryum pallescens, marginatum, alpinum,
Milhlenbeckii, julaceum, Aulacomn. androgynum, B a rtram ia pomiformis,
Halleriana (et in rupe calcareo silicea), Ilothecium m y u -
rum, myosuroides, Amblystegium fluviatile, Brachythecium micropus,
Limnobium molle, alpestre, p la tyg y rium , Hylocomium umbratum,
Heterocladium heteropterum, Rhynchostegium demissum, depressum,
(rariss. in c a lc e ), Eurhynchium S to ck esii, Hypnum fa stigiatum
(rar. ad rup. sillceo^calc.), Fontinalis squamosa, dalecarlica, Diche-
lyma falcaium.
§. 2. De muscis saxo calcareo propriis.
(Calcicolae.)
Musei quos calcicolas dico minus numerosi sunt quam silicicolae.
Species subinde en ume ran d a e , omnes fe re , in nulla alia
sede re p e riu n tu r, quam in calcarea, nonnullae solummodo hic illic
ad saxa silicea, ad te rra in calciferam vel ad ligna transmigrant.
Anodus Donianus, Seligeria pusilla, calcarea, .tristicha, Gym