XXII Iiitroductio. Iiìlrodiictio. XXIII
Cap. V.
De fructu perfecto.
Muscoruni fructus pcrfecte evolutus e (piatuor partibus essen-
tialibus coiiiposilus e s t: e c a g im la seu integumento partiali infer
io r e , e cali/ptra sivo integumento partiali su p e rio re , e capsula
quae pericarpium universale s is tit, atque in plurimis speciebus
pericarpium internum, sporangium nempe, includit, et e spocis locum
seminum plantarum perfectiorum tenentibus. Partes accessoriae
sunt operculum, pedicellus, annulus, p e r is lom ium , columella et in volucrum
illud foliosum quod, perichaetii n om in e , fructum, rarius
totum, saepius ex parte, circumsepit.
§. 1. De vaginula.
Vaginula pars ilia est muscorum cui capsula, mediante pedicello,
infigitur et quae medium ten e t inter caulem et fructum.
Cum nonnisi fructu p ra esente in v en ia tu r, potius earn ad hunc
quam ad illum referendum esse putavi.
Si ad vaginulae originem resp icias, eam e receptaculi conti-
nuatione enatam re p e rie s , si magnitudinem, formam, consistentiam
et superficiejii (qus examines, valde variabilem videbis.
Vaginulam ovato-globosarn laxiusque textam habent Ep keme -
r e a e , oblongam solidiusculam P o ttie a e , elongatam Dicrana,
Hypna e. a ., pileiformem E n ca lyp ta c ea e , imperfectam A rch id ia ceae,
Hedw ig ia , a ramulo pericliaetiali vix distinctam B u xb a um ia -
ceae et multi Pleuroearpi, obovato-oblongam in pseudopodium de-
tluentem Andraeaceae, discoideam pseudopodio suflultam Sphagna.
Orificium ejus vel truncatum nudum e s t, ut in muscis plurimis,
vel membranula tubiformi, a calyptra d e re lic ta , subintegra vel
laciniata coronata, ut in Orthotricheis, Grimmieis, appendix qui
a Bridelio nomine vaginulae adaucti'icis, a nobis ilio tubi va g inalis
designator. Vaginulae superficies vel omnino laevis conspic
itu r, ut in Phascaceis, Poltieis, Dicraneis e. m. a. vel pilis
nunc ra ris nunc densis Iurta ut in Orthotricheis compluribus,
in multis Neck era ce is, Lep to d o n le is, H yp n a c e is, in nonnullis
exoticis speciebus squamulis obtecta. Pilositas vel a paraphysibus
cxsiccatis vel a productionibus propriis provenit. Archegonia abortiva
sicca haud ra ro vaginulae insidentia inveniuniur.
§. 2. De Calyptra.
Archegonii cellula germinativa, ut supra dernonstratum, tunica
cellulosa (coi-olla Barn.) inclusa r e p e ritu r, rudimento capsulae ex
hac cellula enato a sc en d en te , tunica illa ad basin archegonii vel
paulo supra tran sv erse rumpitur sursumque to llitu r; capsulae gros-
sificatione tandem vel antea (in Funa ria ce is, E n ca lyp tacéis) dila-
tatur ac mitrae vel cuculli formam re fe ren s capsulae vertici insiderò
et ab ea non ante se c edere so le t, quam fructus maturitatem
adeptus fuerit. Hoc tempore a bryologis nomine calyptrae vocatur.
Forma, qua integumentum hoc nunc gaudet valde variat,
maximique in muscorum dispositione systematica momenti est, qua
de re prae caeteris de illa locuturi sumus.
Calyptrae forma conico-cylindrica plus minus elongata in tota
fere muscorum gente solemnis est. Cum capsulae dilatatione pars
inferior uno late re scinditur, calyptra ipsa obliquatur, formamque
quam cucullatam vocant ante oculos habes (P o ttiea e , D ic ra -
neae, Bryaceae, Hypnaceaé). Hujusce gen eris calyptra innumeris
variationibus quoad longitudinem, amplitudinem, persistentiam atque
fugacitatem o c currit: Minutam et fugacissimam, ante maturitatem
fructus deciduam genn. Te traplodon, B r y um , Alnium, e. a. eam
habent, longissimam saepe inque rostrum subulatum productam usque
at capsulae maturitatem persistentem unacum operculo labentem
multae species in te r P o ttia s , D ic ra n a , Hypnaceas-, in Cli-
macio, Dichelymate, E u g y r io pars inferior laminam efformat quae
circa capsulam contorquetur. Conicam basique subintegram in
Conomitrio, Fontinali, Cryphaea, Diphyscio eam videmus, conicam
basi pluries fissam vel lobatam in genn. Pharomitrio, Grimmia, B a c o -
mitrio, longe fimbriatam in Daltonia. Species autem aliae dantur in
quibus calyptrae forma a vulgari re ced it atque conum infìatum seu
mitram sistit unde mitraeformis dicitur, ut in genn. Ephemero,
Orthotricho, P ty ch om itr io , vel conum campanulatum valde elongatum
exstinctorio similem, unde e xstin cto riifo rmis v o c a tu r, ut in
Encalypta et Schlotheiniia, ubi calyptra haud ra ro basi e leg an te r
ciliata conspicitur. Vesicularis evadit calyptra ju n io r in omnibus
Eunariaceis, angulosa in genn. Fu n a ria et Pyramidula, v e s icu la r i-
cucullata adulta in Fu n a ria et E n tosthodonte , lo b a to -v e s icu la r is
m Physcomitrii fructu maturo. In Pyramidula atque Calympere
ubi integra infra capsulam deduit, pedicellique partem superiorem