InlroiUiotio. XV
'1
M
lucralium minima, inexplicata, unacum fruotiis evolutione augen-
tu r illudque involucnim peculiare plus minus conspicuum efficiunt,
quod nomine pe rirhaetn (neqi et circa setam) i. e. involucri
setam seu capsulae pedicellum circumcingentis ; omnes fere Bryologi
perichaetium hoc cum ipso involucro florali comrnutaverunt et ad
diem commutant.
Ne e rro r continuetur p erig yn ium nominavi involucnim, quod
organa feminea, perigamium quod ilia utriusque sexus includit, ac
p erigonhtm foliorum cyclum simplicem vel multiplicem, qui vario
modo organa mascula circumcingit. Femineorum atque bisexualium
Horum involucra simiiia sunt et tantum magnitudine diversa primo
intuitu hic illic distingui po ssu n t, perigonia autem ab utrisque et
magnitudine et rorma ut et foliorum circumscriptione et indole toto
coelo distant.
Organis sexualibus plerumque intermixta rep eriu n tu r filamenta,
septis transversis in te rcep ta, p a raphyses ab Hedwigio denominata,
quarum copia pro specierum ra tio n e , et forma pro illa sexus, dif-
ferentias in speciebus ipsisque generibus instituendis haud sper-
nendas suppeditant.
Filamenta haec ab aliis botanicis pro ne ctariis, ab aliis pro
foliorum abortivorum rudimentis vel pro radicularum initiis haben-
tur. Sed haud patet quo ju re , quum nec indolem et naturam nec-
tariorum , nec dissepimenta obliqua radicularum, nec denique dispositionem
foliorum regulärem exhibeant; p a raphyses sunt, ut Hedwigius
ea justissime vocat, i. e. producta accessoria quae in plantis,
quas perfectiores dicunt, nulla analoga habent.
De p ara p h y sium in muscorum oeconoinia usu atque utilitate
Bridelius assueto acumine judicat: »Cum vero omnia dissepimentis
tran sv ersa lib u s, quae basim versus .spatio minori inter se distant
intercipiantur et liquore quodam limpidissimo piena v id ean tu r, et
simul atque antherae officio masculo defunctae fuerint emarcescanl
et corrumpantur, nihil obstat quo minus illa corpuscula pro nectariis
speciei peculiaris habeantur, sive utriculis a previdente natura
ad eum finem dispositis, ut liquore quo turgent genitalia quibus
denso agmine circumstant perpetuo madefacta a noxia siccitate de-
fendantur, illaque humiditatis gradii semper fruantur sine quo pol-
linis explosio nullatenus succedere potest. Eandem ob causam feminea
genitalia talibus filarnentis .succosis stipata in v en iu n tu r, sine
quorum auxilio dessiccata atque corrugata nec pollinem foecundantem
admitiere nec admissorum granulorum riipturam promovere
valeront.“ Non in omnibus tamen speciebus paraphyses rep e riu n tur
et plerumque in femineis floribus multo minus copiosae occurrunt
quam in masculis atque bisexualibus ; plantae loca sicca habitantes
raro eis c a re n t, terra e humidae vel aquae incolae saepius
bis organis destitiitae reperiuntur.
§ .4. De flore maseulo.
Flos masculus vel terminalis vel axillaris est, Perigonium te r minale
varias induit formas, axillare contra genunaceam semper
refei-t. Non pauci caeterum sunt musei quorum organa mascula in
axiliis foliorum comalium perigynium cingentium n u d a , atque
florescentiain peculiarem liypogynam siste n tia , conspiciuntur (H e -
bera, Pohlia, Orthodontium).
Perigonii terminalis formae principes quinqué su n t: gemmacea,
capitata, capituliformis, discoidea et anthoidea.
Perigonium gemmiforme e foliis n iin u tis, pro more caulinis la-
.xiiis textis in gemmulam crassiusculam imbricatis atque conniven-
tibus formatur.
Capitatum dicitur perigonium cum folia sua ita convergunt ut
siibsphaericiun efficiatur apiceque subapertum rem an ea t; genitalia
hujusce floris numerosissima esse solent.
Perigonium ca p itu lifo rm e , capituli ad in sta r, in caulis prolon-
gatione aphylla sese exsurgit. Folia perigonialia externa e medio
re cu rv an tu r, genitalia minus copiose quam in praecedente adsunt.
paraphyses apicem versus incrassantur. Medium tenet p. capitatum
inter et discoideum. Splachna hujusce formae exempla pulcherrima
praebent.
Perigonium discoideum nominatur cum lolia sua caulinis majora
sopra basin valile cxcavatam et imbricatam subito horizontem ve rsus
re cu rv a n tu r, ita ut genitalia mascula numerosissima in discum
ordinata conspici possint. Antheridiis atque paraphysibus plerum-
qiie clavatis foliola minuta bracteiformia intermixta reperiuntur.
Exempla perigonii discoidei in genn. B ry o , M nio, Philonoti e. c.
prostant.
Perigonium antlwideum illud nominavi involucrum, cujus folia
in rosularn polypliyllam congesta forma atque colore a caulinis adeo
divergunt, ut petaloidea nominari potuissent. Folia haec ab externo
ad internum magnitudine diininuenlia, inque siiis axiliis antheridia