r-. .-'ii
M
ill Hi/pnls propriis, sinuoso-linoares, in Grimmiaceis, Andraeaceis,
unde reticulum rhombeum, rhomboideum, hexagono-lineale, linexire,
rermirulare, siiiuosnm dicitur*. Reticulum ipsum, e congrcgatione
cellularum enbrmatum, pro membranulae cellularis crassitie validius
subtiliusve conspicitur. Cellulae Ibliorum basilares pro more cae-
teris majores sunt atque e membranula tenuiori elFormatae, quo fit
ut reticulum basilare la.xius atque subtilius videas; in illis speciebus
autem quarum re te basilare minus a caetero folii re ti differt,
haud ra ro ad basis ángulos cellulas valde ampliatas rep eris quarum
ag g reg a to n e folia plus minusve conspicue auriculata reddunlur.
Quod tandem ad ibliorum consistentiam pertinet. mollis, solida,
rigidula, subcarnosa vel succulenta, membranacea, scariosa est.
Color foliorum plus minus virescens a chlorophylli copia ejus-
que virore intensiore vel dilutiore provenit. Cum chlorophyllum
omnino d e e s t, folia albicant, ut in B ryo argenteo, in Leucobryis
et Sphagnis, cum copiose adest granulisque suis cellulas implet,
lolia saturate vel laete virent (Barbulae, O rth o trich a ), cum disso-
lutum pelliculae instar cellularum parietes internos obducit, folia e
viridi flavescunt (Hypna plurima). Non raro caeterum inveniuntur
musei quorum foliorum color in p u rp u reum , fu scum , olivaceum,
nigricanlem vertitur, el omnium fere folia aetate colorem lutescen-
lem, ferrugineum, fuscum, atralum in d u u n t; plerique ad nives de-
g entes nigricant.
Longius forsan quam par est in foliis describendis commorati
sumus ,~ sed, ut jam Bridelius ju d ic a t, in speciebus et generibus
determinandis et definiendis tanti sunt momenti, ut accurata eorum
cognitio nimis commendari nequeat.
Cap. m.
D e geiHM'atione.
§. 1. De Plorum in muscis praesentia.
Ad hunc usque d iem , incredibile a u d itu , llores proprie sic
dicti a nonnullis viris in rebus botanicis ma.vime peritis apud
muscos neganlur. Bryologo nulli tamen recentiori ignotum est,
muscos omnes qui organis carent quae mascula esse putantur, vel
illis quae feminea d icu n tu r, fructu semper destitutes reperiri.
Nostro caeterum tempore botanici fide dignissimi organorum foe-
Vid. W. I’h. Sen. Einleit. et Icon, organogr. Tali. VI.
cundantium praesentiam in ipsis infimis vegetabilibus indubitabilem
reddorunt, atque partes illas quas immortalis Hedwigius, octaginta
abbine an’nis, pro antheris atque pistillis muscorum habuit rnaxima-
que sagacitate ad luceni protulit, talia esse conlirmaverunt.
Ad usum et solatium tironum qui de possibilitate muscorum
llores inveniendi d e sp e ran t, verba Bridelii, Bryologiae recentioris
p a tris , transcribo ; >.Ne minim ilia organa observatorum vel saga-
cissimorum acumen tandiu effugisse. Adeo etenim sunt exilia
et tot velamenlis circumvallata atque o p e rta , ut nisi suspensissirna
et peritissima trac ten tu r manu nullo modo ex tric a ri, nec extricata,
nisi vitra summopere augentia ad h ib e an tu r, observar! queant.
Praeterea tloresccntiae tempus in omnibus muscis non idem est,
et in pluribus satis brevi spatio co n tin e tu r, quo elapso in sexua-
libiis partibus explorandis frustra desudatur». Bam. Muscol. ree. I,
pag. 18.
§ .2. De florum dispositione.
Muscorum flores unisexuales et bisexuales (h e rm aphroditi),
polygami, m o n o id et dioici inveniuntur. Non omnes ejusdem ge neris
naturalis species eandem normam quoad sexuin exhibent,
rarissime tamen in eadem specie diversa deprehenditur.
Locus quem flores in plantis te n e n t, pro singulis speciebus
maxime variai, in eadem specie conira invariabilis inanet.
Muscorum acrocarporum flores feuiinei et bisexuales semper e
caulis apice o riu n tu r, masculi ex a p ic e , e latere vel e ramorum
summitate; pleurocarporum flores utriusque sexus laterales sunt
atque ex ipso caule vel e ramis ramulisve egrediuntur. Sexus qui
non eodem includunlur involucro aut approximati, aut a se invicem
remoti conspiciuntur; cum in eadem stirpe utrique acumen tenent,
masculi semper primi orti, caule ad florem femineum protrudendum
continuante, ad latus dejiciuntur tandemque ad caulis fructiteri
partcm inferiorem rep eriu n tu r. In pleurocarpicis m uscis, quorum
flores multo rarius bisexuales quam monoici et dioici sunt, masculi
sedem vel in vicinia femineorum tenent vel in ramis diversis ab
eis rcmotam.
§. 3. De florum involucro eorumque partibus accessoriis.
Flores biscxuaios nec non fcminei semper foliis propriis caulinis
minoribus caeterum similibus inque gemmulam congestis in-
volucrati et omnino abscondili sunt. Intima horum foliorum invo