E v o d ia fe b r ifix g a , S . H il. p la n t. usuel. B r a s . T a b. 4 «
E sen b e c k ia fe b r ifu g a , A . Ju s s . R a ta c é e s, p . i o 3 . S p ix u . M a rtiu s R e ise I I . p. 78 9 .
Arbor triginta ad quadraginta pedum altitudine. Truncus basi non raro sesquipedalis dia-
mctri, superne in ramos valde divisos abiens et comam oblongam constituens. Cortex laevigatus
et unitus, dimidiam lineam crassus aut in truncis vetustis crassior. Constat epidermide tenui, ci-
nerascenti - flavida, nunc submembranacea, nunc in verruculas irreguläres pulverulentas elata, at-
que strato interiori, e fibris longitudinalibus rufo-fuscidulis, siccitate rigidis, contexto. Lignum
subtile pallidum. R amuli teretes, epidermide griseo-fusca, in novellis virescente obducti. F olia,
quae ego quidem observare nunc in sicco valui, opposita, aut subopposita, forsan inferiora in ra-
mulis sparsa ; petiolata. Petioli sesquipollicem et quod excedit longi, semiteretes, in superiore facie
longitudinaliter canaliculati, subaequales, basi tarnen nonnihil dilatati atque foveola exsculpti, cui
gemma nuda inhaeret, pubentes, pilis tenuibus patulis. F oliola in apice petiolorum terna, iterum
petiolata. Petioli partiales canaliculati, pubentes, laterales circiter duas, intermedius quatuor li-
neas, vel quod excedit, longi. Lamina foliolorum oblonga, duos ad très pollices longa, sesquipollicem
lata, in acumen breve obtusiusculum passim retusum protracta, basi acuta, margine in-
tegerrima aut obiter repanda; instructa nervo medio venisque subparallelis, quae intra marginem
simplici combinantur arcu, in inferiore pagina prominenlibus, pilisque tenuibus, albis, tandem ob-
literatis, obsessis. Color obscure viridis, inferne pallidior. Glandulae pellucidae tenuiöres et nu-
merosiores quam in specie antecedente. Folia juniora lanceolata, minora, densius puberula, in
petiolorum commissura gemmam cano - pubentem lanceolatam ferentia. Panicula terminalis, digi-
tum alta vel altior, saepius accedentibus aliis ex axillis foliorum supremorum amplificata. Pedun-
culus communis et partiales, qui sibi plerumque opponuntur, subcompressi. Pedicblli saepius bi-
fidi, divisionibus bi- ac quadri- vel sex-floris. B racteae et bracteolae lanceolatae, acutae, margine
subscariosae . patentes, superne concavae, in divisionibus inflorescentiae, aliaeque hinc inde infra
ealyeem adnatae. F lores diametro sesquilineari. Calyx laciniis ovatis obtusiusculis, passim glan-
dulosis, testaceo colore. Petala lanceolata, obtusa, ealyeem triplo superantia, alba, dorso glandu-
losa, margine extenuata. S tamina e disco adscendente subquinquelobo albo. F ilamenta subulata,
alba, a petalis nonnihil superata. Antherae cordatae, albae, juniores apice acutae. Pollen tenuis-
simum. Ovarium disco ad dimidium tectum, verruculis minimis, viridibus , tandem in murices
excrescentibus densissime obsessum. Stylus brevis, teres. Stigma hemisphaericum aut irreguläre,
glandulosum, viride. F ructus, dum semimaturus, verrucis ovarii excrescentibus atque passim
glandulis immersis onustis muricatus apparet; maturus dein echinatus, cerasi magnitudine, penta-
coccus. Cocca dorso tandem bifida, interne laevigata, endocarpio pergameno. Sarcocarpium tra-
beculis transversalibus firmatur. Endocarpii pars media in quovis latere cocci solvitur, forma or-
biculi circumscissi. Semen unicum maturescit, interiori coccorum angulo appensum, fuscum.
Crescit haec a rb o r, incolis L a ir an g e ir a d o m a to v e l T r è s f o lh a s dicta, in sy l-
vis tarn aboriginibus quam caeduis p e r Brasiliam orientalem, praesertim in montium tractu
secus Oceanum, in P rovin ciis Bahiensi, Spiritus sancti, R io de Ja n eiro et S . Pauli,\ varüs
locis. F loret mensibus O ctobri— D e c em b riA Cortex et lignum, amarissima, loco corti-
cis Angosturae in usum vocantur; et inter, optima fe b rifu g a rite enumerantur.
P tal IC°n H m | .r<zJ’ C^ X X X I I L 1 >• F los- 2. Idem explanatus, ut discus et genitalia conspici possint. 3.
e orum aestivatio, sectione horizontali proposita. 4. Anthera ab utroque latere. 5. Pistillum, ovario sectione