OBSËRVATIO I. Posteaquam examinavimus, quibus characteribus Gesnerearum genera fa-
miliaquc innitantur, jam de paucis, quae illis sunt peculiaria, fusius tractare libet. Primum vero
in eam animum advertimus, quae omnibus plus minusve solemnis est, florum obliquitatem. In tanta
autem multiformium florum copia nullum sane exstat exemplum , quo probetur evidentius, natural
» in condendis floribus polaritatem quandam, sive per opposita locorum actionem, pro lege
habere. Quo magis enim corollae tubus in ipsa basi postice porrigitur, eo largius in prona parte
efunditur; atque haec, e quibus constituitur, partium directio ita instituta est, ut ratione habita
baseos floris (quam apparatu glanduloso circa ovarium horizontaliter protubérante indicatam cxislima-
veris) varios in variis generibus angulos sequatur. Ita, exemplum ut afferam, in Columneae et Ges-
nerae generibus corollae directio parum recedit a linea versus ovarii basin ad perpendiculum de-
ducta (io°—2o°); Treviraniae corolla angulo declinatur circiter 3o°; jam majori tandem Glo-
ximae , Tapinae et Nematanthi, ita ut corollae oriflcium ad latus eo magis inclinetur,. quo
evidentius ab ovarii axi ipsius axis declinatur. Pendet vero a singulari hac corollae obliquitate et
calycis et genitalium obliquités diversis in generibus diverse. Stamina quidem, uti in Scrophula-
rinis pluribusque aliis Monopetalis observas, ex inferiore corollae parte in Universum adscendunt,
stylumque, qui plerumque in suprema corollae sive postica parte extenditur, decussant. Quo evidentius
vero haec ipsa partium, quae calycem et corollain constituent, atque staminum obliqua
directio irregularitatem floris postulat, eo magis mirum, corollae resupinationem in hac familia
nondum esse inventam, sed omnium, quae hucusque innotuerint, generum corollam ita esse
comparatam , ut in parte postica duae limbi divisiones, in antica très pörrigantur. Attamen notatu
dignum videtur, Sarmientctm, quae staminibus gaudet non quatuor sed duobus tantummodo,
postica rite evolvere, antica contra decurtare (pariter ae in Gratiola, una cum corollae resupi-
natione, accidere jam supra p. 19. monuimus.) In hoc igitur genere a communi Gesnerearum
lege recedit formatrix Natura , quippe quae stamina antica s. inter labii quasi inferioris lobos
enata posticis s. ex utriusque labii commissura oriundis creavit longiora ; et hac ipsa quidem, ut
infra monebimus, conditione Gyrtandraceae a Gesnereis reoedunt. Sunt praeterea alia nonnulla
quoad staminum conditionem , quibus inhaerendum nobis videtur. Primum igitur id singulare
est in illorum structura, quod e basi dilatata et compressiuscula sursum in teretem formam
abeant ; dein, quod versus apicem per paria arcuentur et conniveant, a qua lege nullam aberra^
tionem observavi, nisi in R ytidoph yllo, cujus stamina anisogenea saepe cohaerent. In alabastro
stamina juniora aliis sunterecta stricta et in pyramidem quasi connivent (e. g. in Alloplecto, D rym o-
nia, Columned), aliis (v. g. Gesneris) jam ab initio curvata et flexa 5 mire implexa seseque invicem
quasi laquentia praesertim post peractam grossiflcationem inveniuntur. Illo quidem stadio antherae inter
se nondum connexae, licet in hemisphaerii vel in pyramidis speciem invicem conspirent ; tum in altio-
rem floris plagam dcferuntur, atque exsudante e connecticulis crassis glandulosisque subviscidulo latice
cohaerere incipiunt, tandem apertae pollen per utrumque latus effundunt eoque adjutore magis magisque
conglulinantur, fila mentis vero longioribus nonnihil succrescentibus in anticam floris faciem deflexae
orbiculum cfformant -, qualcm in pluribus Gesnerearum generibus post grossificationem videmus
perstantem. Pollen, quod intra has antheras e lata crassaque crista pollinifera pullulascit, ellip-
ticum, aut hinc sulculo notatum, aut omnino integrum, semipellucidum est,, colore albo, atque
ratione Jhabita aliorum vegetabilium baud ita magnum. Stamen quintum cassum in plerisque par-
vum, in nonnullis tarn minutum est, ut accuratiore indagatione indigeat, quin observatorem fuglat
\ ortum vero capit fere in omnibus (exceptis Sarmienta, M itraria et B eslerid) ex infimo
tubi corollini margine. — Quod ad pistülum attinet, situ vario : superum, semisuperum aut infe-
rum obviam venit; structura autem cum plurimarum familiarum e Monopetalorum serie (e. g.
Solanearum , Scrophulariharum, Orobanchearum, Cyrtandracearum, Pedalinarum, Bignomacea-
rum rel.) convenit id eo, quod e duobus carpellis conferruminatum est, anticum et posticum a floris
axi latus occupantibus, qua quidem structura fit, ut placentae s. foliorum pericarpicorum veri
margines in dextro et sinistro ab axi floris pörrigantur. Pauca vero inter innumera plantarum
sunt genera, quibus probentur luculentius ea, quae de folii in fructum mutati natura eximie dis-
seruit cl. R . B row n , nam cujusvis folii pericarpici margo in placentam turnet a vicinis remotius-
culam et distinctam , ita ut certa periodo placentas quatuor in quovis ovario adesse recte dixeris;
(candcm inter plantas nostrates structural» offerunt Orobanches species, quas cl. JVallroth Ospro-
leontes salutavit.) Quarum quidem placentarum directione in pronam et supinam a floris axi partem
fit, ut fructus in unilocularem abeat, dum in pluribus aliis, quae Gesnereis affinitate jun-
guntur familiis, placentae centrum petunt ideoque in dissepimentum confluentes fructum exhibent
bilocularem. Caeterum pro certo nostrae familiae charactere habendae sunt organi foeminei aliae
notae: dehiscentia nimirum loculicida s. e dorso carpellorum in postico et antico floris latere
(qualem in Orobancheis et in Pedicularinis videmus), et stigmatis, dum divisum sit, in dextrum
atque sinistrum latus directio (pariter in Orobancheis observanda, aliis e contrario , e. g. Labia-
tis, Acanthaceis rel. ; haud solemnis). Hunc vero partium stigmatis situm vix miraberis, dum,
originem hoc organum debere cellulis e folii pericarpici margine pullulascentibus atque in supe-
riore illiüs parte ipsarum placentarum formationem quasi repetentibus, tecum perpenderis. Si-
quidem in hac familia placentae in crassissimos lobos aut in amplas lamellas saepius tumescant,
stigma jam in crassiuscula crura extendi, jam, his coalescentibus, infundibuli ad floris latera dextrum
et sinistrum nonnihil compressi speciem nancisci, naturae consonum est. — Quod vero denique
apparatum glandulosum attinet', secundum varios adhaesionis calycinae modos, hypogynum, peri-
gynum aut epigynum, opiniones virorum illustrium, Turpinii et R . B row n ii, amplexus atque
diplostemoniam pro typica in flore completo lege habens, ilium secündi orbis s. ambitus staminei
vices explere existimo, qualem, dum prior epipetalus sit, e profundiore in flore plaga ortum ca-
pere , multis aliis e. g. Caryophyllaceis, constat. Quodsi hanc secundi orbis staminei dignitatem
statueris, haud mirum erit, ilium in postica floris parte largius exuberare , nam partium evolu-
tionem alternis vicibus nunc in postica nunc in antica floris parte evidentiorem esse probatür:
calyce superne trifido, inferne bifido, corolla superne bifida, inferne trifida, staminibus superue
brevioribus, inferne binis longioribus, ita ut recte pro evolutionis in flore gradu pronationem
et supinationem alternare dixeris. Ab hac vero lege, quae in Gesnerearum floribus obtinet, Natura
formatrix deflecteret, dum ordinem inverteret, et veram resupinationem exhiberet: calyci superne
duas, inferne tres divisiones concedendo et sic porro, cujus rei exemplum lectori propo-
suimus in Tabulae C C X X 11L I llf ig u r a 1. fic ta , qua labium corollae superius trifidum, inferius
bifidum vides, stamina in postica floris parte supra pistillum sursum arcuatum deflexa , glandu-
lam denique hypogynam, quae orbis staminei secundi quasi primum sistit articulum, in antica
floris parte positam. Huic denique figurae aliam adjecimus e Tapina barbata mutuatam, I I I . 2.,
qua probare velimus, apparatus glandulosi indolem esse pentameriam, partibus scilicet tribus posticis
(quarum media hie minus evoluta spectatur) duabus vero anticis.