ADNOTATIO. Illorum quoque generum characteres heic addere ratum habuimus, quae in
Brasilia hucusque nondum detecta sunt, eo .consilio, ut totius familiae, quae in America sola in-
digena videtur, genera quasi uno obtutu dispicienda praeberemus, in qua re nobis praeterea
moncndum est, Columneam ac Treviraniam nos multoties vivas, Sarmientae contra non nisi
pauculos flores, forsan nondum plane evolutos, a cl. viro A . de Chamisso benevole communica-
tos, examinasse, M ilrariam denique e Cavandlesii opere solummodo innotuisse.
I. COLUMNEA Plum. L . Sw. Achimenis spec. Patr. Browne.
Calyx inferus,"quinquepartitus. Corolla tubulosa, rectiuscula, basi postice gibba, ringens,
labio superiore erecto f o r n i c a t o , inferiore trifido patente. Stamina quatuor didynama, anthe-
ris connexis; quinti postici rvbimentum. Glandulae i— 5 circa ovarium. Bacca unilocularis, pla-
centis duabus parietalibus bilobis, seminibus oblongis.
Caules flexiles, erecti aut scandentes. Folia decussato - opposita, crassiuscula, hirsuta v. pu-
bescentia, subserrata. Pedunculi axillares, solitarii aut conferti. Corollae coccineae.
Fructus bacca nuncupandus, quum virescentium antea carpellorum colorem in album et
aquoso-pellucentem mutet, atque deliquescentia placentarum funiculorumque omnino emollescat.
Vide, sis , characterem fructificationis in Tab. C C X X V I. F ig. I I . e Columned scandente: i . Flos.
2. Corollal 3. Eadem arte longitudinaliter apcrta, et ipsa basi postice, ubi stamen cassum adstabat, discissa. 4*
Pistillum, cum apparatu glanduloso. Haec omnia m. n. 5- Ovarium cum glandulis, m. a. 6. Idem horizon-
taliter dissectum, magis auctum. 7.' Ovulum, summopere auctum.
Huic Columneae generi adscribantur: C. scandens, L . / C. hirsuta, rutilans, hispida, S iv .;
C. oval a , Cav.
II. TREVIRANIA Willd.
Cyrilla L ’Herit. Achimenis spec. Patr. Browne. Columneae spec. Lam. Achimenes Pers.
Calyx ovario adnatus, limbo quinquepartito subaequali. Corolla infundibuliformis; tubo pa-
rum obliquo basi postice gibbo, limbo subaequaliter patente quinquelobo. Stamina quatuor didynama
, antheris connexis, cum quinti postici rudimento. Ovarium annulo cinctum. Capsula
sicca, unilocularis, semibilocularis, placentis duabus parietalibus, seminibus plurimis scobiformibus.
Herbae ramosae, pubescenles, perennantes ope stolonum squamoso - amentiformium hypo-
gaeorum aut interdum ex axillis foliorum provenientium. Folia opposita vel ternata, serrata.
Flores axillares solitarii aut pauci aggregati. Hue, praeter T. pulcheUam, speciem jam diu no-
tam, pertinet altera:
T. heterophylla f , parce pilosula, foliis oppositis altero minore cordato - ovatis acuminatis
grosse serratis.
Caulis digitalis, spithamaeus , pedalis et altior, adscendens, basi fibris plurimis radicans et
passim instructus stolonibus ellipticis pedicellatis squamis subrhombeis crassis munitis, qui interdum
in filorum passim squamulosorum speciem extenuantur; crassitie pennae columbinae, ad nodos,
qui unum ad tres pollices distant, nonnihil incrassatus, interque eos subflexuosus, viridis,
17