CXVIII. CAMBESSEDESIA. 127
turis ciliatis, trinervia, nervis approximates, ita ut pars folii, quae nervis lateralibus includitur
tolius superficiei trientem solummodo expleat; venosa, venis latis planiusculis, in inferiore facie
rete crassiusculum efficientibus, cui interjectum parenchyma in lacunas excavatur, quo fit, ut facies
foliorum superior bullulato - rugulosa apparet. Color foliorum obscure et subfusco-viridis, in
facie inferiore pallidior. Magnitudine folia in caule primario nunc sursum ad ramos usque cres-
cunt, nunc decrescunt, unguem ad pollicem longa; in ramis decrescunt, unguicularia et minora,
ita quidem, ut summorum parium alterum saepe altero sit multo majus. Sunt vero haec omnia
folia caulina et ramea quoad consistentiam et pubescentiam consimilia 5 ea vero, quae inflorescentiae
divisiones stipant natura sua mutantur: molliora et laevigata evadunt, praeter marginem saepe
cilialo • serrulatum glabrescunt atque colore pallidiore virent. Pedicelli e divisionibus cymae et ex
alis alterius vel utriusque bracteolae ea tamen lege, u t saepius par bractearum in quovis pedun-
culo inferius floribus careat. Calyx limbo campanulato, in alabastro deorsum acuto, post grossi-
ficationem ventricoso , circiter duas lineas longo, decemnervi, pilis parvis glanduliferis obsito
tandem glabrescente, limbo duplo breviore e dentibus constante triangulari-subulatis passim pilosis.
Corolla ante apertionem dextrorsum convoluta, apicibus plerumque liberis quasi penicillata, saturate
miniata, diametro unguiculari et quod excedit. Petala obovata, acuta. Stamina glabra, Ion-
gitudine corollam excedentia, inter se quidem consimilia, ea tamen, quae petalis opponuntur, saepius
sunt minora. F ilamenta filiformia, alba. Antherae subulatae, connecticulo latiusculo auran-
tiaco, deorsum in auriculam ovatam antherae basi angustiorem producto, locellis flavis. Ovarium
ellipticum, extus basi glandula lobata auctum, longitudinaliter ornatum seriebus surrectis pilorum
glanduliferorum, qui verticem omnino occupant. Stilus filiformis, deflexus, basi pilis glanduliferis
adspersus, sursum nudus et in stigma acutiusculum attenuatus. Capsula calyce inclusa, fus-
cescens, inferne glabra, superne pilis persistentibus barbulata, trilocularis, parietibus loculorum
et dissepimentis nitidis pressione seminum transverse sulcatis, valvulis tandem, uti videtur, apice
solummodo liberis. S emina lineae tertiam partem aut dimidiam longa, obovata , angulata, testa
fusca nitida, punctulato - rugulosa, hinc notata raphe pallidiore latiuscula.
Crescit in montibus Serra de Itambe do mato dentro, Serra de Mentanha et alibi in
districta Serro F rio , Prov. Minarum, locis abruptis, sparso arbusto consitis, altitudine circiter
3ooo — 35oo pedum, supra Oceanum elevatis.
Floret AprUx, Majo. %
Explic. Tab. CCLXIII. 1. Calyx apertus cum genitalibus. 2.3. Anthera a dorso et a facie. 4. Stamen.
5. Ovarium horizontaliter dissect urn. 6. Pilus ovarii, omnia aucta.,^y. Pollinis granula duo effoeta maxima
aucta. 8. Capsula. 9. Ejusdem valvula. 10. Semina. 11. Folii adultioris et glabrescentis pars, a facie inferiore
visa. Omnia varia magnitudine aucta.
ADNOTATIO. Cambessedesiam sincorensem, balsamiferam et crenulatam, D . C. ad
Microliciae genus amandamus. C. bidentata inter C. adamantum et C. Espora, D. C. mire
ambigit.