OBSERVATIO II. Jam nunc Gesnerearum cum aliis familiis. affinitatem breviter perstrin-
gere in animo est. Sunt autem, quibus prae aliis cpmparari possunt sequentes: , Orobancheae,
Scrophularinae, Bignoniaceae, Acanthaceae, Pedalinae, Cyrtandraceae et Campanulaceae. Oro-
bancheis plurimae notae competunt, quibus cum illis convenire videantur, praesertim in calyce ,
corolla atque in fructu, item e duobus foliis conflato, uniloculari, placentis parietalibus numero-
sissimisque seminibus donato atque a postico in anticum latus bipartibili. Quantum vero et ha-
bitu et vivendi ratione inter se différant vix monendum censeo. Notam systematicam, qua utram-
que familiam distinguemus, seminum fabrica spondet: Gesnereis nimirum embryo est subcylindri-
cus axilis homotropus, ratione seminis majusculus, Orobancheis contra subsphaericus, excentri-
cus heterotropus , minutissimus ; aliam pollen exhibet, quod in Gesnereis ellipticum hinc sulculo
notatum, in Orobancheis vero exacte globosum integerrimumque. Utinam et alias haberemus,
praeter tantae minutiei, notas; sed nullam invenio, qua absolutum discrimen exhiberetur. Haec
duo solummodo adjiciam, placentationem ovulorum in Gesnereis fieri ope funiculorum longorum,
in Orobancheis esse immediatam, atque apparatum ilium glandulosum, quern per omnia fere Gesnerearum
genera i#Mliscum glandulasve exuberantem vidëmus praesertim in postica parte floris,
in Orobancheis vix nisi tenui massa glandulosa indigitari ovarii fundo passim circumfusa, hoc vero
organon basi an tic a turgescere in callum ab ipso in nubili planta vix discretum, postea in squa-
mulam submembranaceam extenuandum atque exsiccandum. Caeterum in Gesnereis stamen quin-
tum posticum nobis nunquam occurrit reliqua dignitate aequans semperque anantherum dum in
Orobanches genere non solum saepenumero perfectum inveniretur, (cujus praeterea florem hexa-
rnerium nobis obtulit cl. Schimper, qui de floribus monstrosis summa industria satagit. Ut hunc,
de quo egimus, Orobanchearum cum Gesnereis nexum lectori icone illustraremus, Lathraeae
Squamariae analysin in Tabulae C C X X f^ I I I I . exhibuimus, ubi 1. flos, 2. idem apertus, m.
a. 3. pistillum , 4.' pars ovarii. Caeterum de structura seminum Gaertneri aureus liber adeatur?
cujus de Orobanche et Lathraea figuras accuratissimas probamus.)Quae Orobancheis summ^
affinitate nectuntur, Scrophularinae earumque quae Pedicularinearum nomine distinguitur pars,
a Gesnereis recedunt praesertim : fructu biloculari atque placentis centralibus instructo. Bignoniaceae
eodem charactere, porro albuminis defectu summaque in cotyledones latas radiculamque
minimam embryonis evolutione differunt. — Acanthaceae fructus bilocularis structura , seminum,
quae subdefinito numéro adsunt, placentatione, albuminis defectu, staminum pari postico eviden-
ter nobiliore, antherarum locellis inaequalibus, alia ut sileam, valde recedunt. ||f| Pedalinae, quibus
et Martyrdom et Sesamum accenserem, seminum exalhuminosorum numéro subdefinito atque
fructus indole quasi drupacea facile distinguuntur. — Cyrtandraceae autem, quas b. Ja c k
constituit et cl. D . Don Didymocarpearum nomine, aucto simul charactere, Iradidit, turn foliorumpe-
ricarpicorum eximia in margine protensione et circumvolutione, fructum quadrilocularem simulante,
turn seminis structura atque directione diversae videntur. Albumen scilicet deficit atque embryo,'^uctore
c\.Dont inverso gaudet situ. Attamen neminem fugiet, hanc quidem familiam, cui potius quoque quam
Gesnerearum JRamondam adnumerare velimus, praeter fructificationem et habitu el vivendi ratione
non solum nostrae, quam illustravimus, familiae summopere accedere, sed quoad distributionem
super orbem terrarum,. quodammodo 'opponi, ita ut altera , novo orbi adscripta, alteram in an-
tiquo indigenam ibidem quasi exhibeat et vice versa. In paucis, quae examinare contigit, Cyr-
tandracearum floribus invenimus, illos, dum staminifyus gaudeant quatuor evolutis, postica, decurtare
el antica longius produoere eadem ratione, ao in plerisque Monopetalis irregnlaribus habemus,
at contra, dam bina solummodo ferant stamina fertilia, postica item minus evoluta perstare et
antica esse antherifera, quam quidem rationem in Sarmienta, Gesnerea diandra, mi^rsam esse
jam adnotavimus. — Quod tandem cum Campamilaceis affinitatem- attinet, eo -praesertim possunt
cum Gesnereis comparari, quod ipsarum calyx cum ovario varia conditione cohaereat, et quod
folia pericarpia, licet in plures loculos conerescant, marginibus alte promissis aeque ac Gesnerearum
magnam ferant copiam ovulorum. Haec de illustranda Gesnerearum familia sufficiant.
LXXXXVIII. WITHERINGIA L ’H emt. S c h r e b . K u n t h .
PENTANDRIA Monogynia Linn. Syst. Sex. E am il ia , SOLANEAE Jüss.
CHARACTER DIFFERENTIA LIS.
Calyx qu in q u e -v e l quadrifidus. Corolla r o t a ta , tubo b r e v i , limb o quinque-
v e l quadrifido. Stamina quinque, ra r iu s quatuor. Antherae in te r se lib e r a e , con-
nivente a , longitudinaliter déhiscentes. S tigma subcapitatum. Bacca b ilo cu la r is, po-
ly sp e rm a , c a ly c e persistente cincta. Semina len ticu la ria , in placentis dissepiment
to adnatis.
CHARACTER NATURALIS
hujus g e n e r is , quum a citatis auctoribus jam fasius sit trad itu s, in p au ca addèndo
nobis adquiescendum est. Corollae ae stivatio est su b v a lv u la r is , laciniis sib i'se .cu s
ma rg ine s adplicitis. T ub us minimus in forn ice s quatuo r v e l quinque p a rum conspi-
cuas im p r im itu r , quae cum staminibus alternant. S tamina in a lab astro e re c la sunt atque
conniventia. F ilamenta im a b a si dilatata in m emb ran u lam p e r ten u em , h a cm e -
diante monadelpha ovaridm c in gu n t, qu od -annulo glanduloso in aeq uali angusto <OTr
cumdatur. S tylus o v a r io insertus indeque plus minibus fa c ile d e lab en s, sursum 0$
v a tu s , fo rm a v a r ia , nunc filifo rm is , nunc conum in ve rsum referon s. S tioma glan-
dulosum. S emina stru c tu ra seminum SoZanz.
Habitus: A rb u s cu la e , frutices aut h e rb a e , ligno m o lli, medulla am p la , ram is
oppositis v e l altérais^ ad nodos in c ra ss a tis, foliis sp ar sis aiit adm o to -g em m a tis , alté
ra tune saepe m in o r e , venis subalternis alte in tra m a rg in em combinatis nervoque
medio in ferne promiiiulo firm a t is , g emmatione nuda. Inflorescentia a la r is v e l e x t r a
a x illa r is , floribus sfflitariis aut racem o sis subumbellatisve. Corollae a lb id a e , ro s e a e ,
fla v id a e , virescen tes aut coeruleae.