Ne autem in spatia a laborum meorum ratione aliéna evagari videar,
in ipsa Botanicae doetrina, cui adornandae vitam ingeniique vim, si qua
in me est, totam impendere deerevi, ubique magnorum mihi virorum
nomina obveniunt, qui V e stro consortio comprehensi non minore cum
solertia quam fructu in his ipsis studiis ita elaboraverunt, ut nulla
Botanicae pars ingenii eorum lumine careret. Sive enim varias lilas
formas intuear, quas natura diversjs omnium terrarum stirpibus împressit,
sive vitam, quam certis legibus addictae transigunt, sive organoram,
quibus ea continetur, texturam et aptitudinem, sive interiorem singularum
nexum respiciâm, quo ômnes in ünam eandemque continuitatem et
veluti in unius plantae speciem copulantur, seu leges et conditiones
examinem, quibus super diversas orbis terrarum partes disseminatae sunt,
seu denique artificia hominum expediam, quibus fieri videmus, ut
humanae industriae atque utilitati respondeant fructumque ferant
uberiorem, — in omnigena hac contemplatione atque indagatione
soeiorum Y e s tro rum , qui sunt quique fuerunt, labores me juvant,
experientia me ducit, gloria ad similis, quamquam multo minoris,
laudis conimunionem animum meum erigit.
Accipiatis igitur, Viri illustrissimi, parvum hoc munus, non tanquam
dignum V e stro nomine, sed tanquam grati animi signum,. et ,quod ab
eo viro proficiscatur, qui suffragiis Ve s t r i s honorificentissimis in
studiorum suorum cursu mirifice se auctum atque corroboratum sentiat.
Scr. Moiuchii die XXV. Febr.
MDCCCXXIX.
Dr. C . F. Ph. d e M a r t iu s .
N O V A
G E N E R A E T S P E CI E S
PLANTARUM
BR AS I L I E NS IUM.