Quod illo tempore, quo opus de plantis brasiliensibus edendum suscepi
mihi liberum non arbitratus sum, ut V e stris id nominibus clarissimis
adscriberem, Ve stro q u e patrocinio commendarem, de hoc, absoluto
fere quem institueram rerum tractandarum ordine, ut non amplius
dubitarem singulare V e strum in me studium et praeclara humanitas
effecerunt, quibus factum est, ut me sociorum, quos inter peregrinos
homines eligere soletis, numero adjungeretis. Quum enim antea arrogans
et ambitiosum nonnullis videri potuisset, viros maximi nominis alieni
laboris testes appellare, nunc in officiis jucundissimis hoe mihi pono, ut
pro summa, quam in me expertus sum, benignitate V e s tra gratum
Vobis animum significem, simul vero, ut publico aliquo documento
testatum faeiam, me honorem, quo studia mea digna judicastis, ut
debeo, maximi aestimare. Cui enim honorificum non esset, ab his viris
ad studiorum consortium vocari, et huic Academiae adscribi, cujus laudes
iisdem, quibus artium liberalium studia, terminis continentur? Ex quo
enim tempore, redintegrato studiorum illorum, quae circa naturam
versantur, vigore, in interiora rerum penetrare coeptum est, nunquam
Academia V e stra splendore eorum atque gloria caruit, quippe quae
omni aevo viros aluerit, qui in naturae arcanis indagandis cum optimis
quibusque aemularentur.