**) ONCOGASTRA.
3 . HYPOCYRTA HIRSUTA. f Tab. CCXXIL
H. caule erectiuscnlo vel adscendenti superne villoso-hirsuto, foliis breviter
petiolatis obovatis obtusiusculis hirsutis, floribus axillaribus solitariis, corollis antice
grosse ventricosis, limbo contracto erecto quinquedentato*
Caoles simpliccs aut parce ramosi, erectiusculi vel adscendentes, pedem et quod excedit
longi, crassitie pennae olorinae, flexuosi , teretes, sursum obsolete tetragoni, iflferne epidermide
nitidula testacea, superne viridi aut purpurascente et dense villoso -hirsuta, villo nunc albido nunc
rufescente,, ad nodos, qui dimidium vel unum pollicem distant) nonnihil incrassati atque inn
subinde radicantes, ipsa basi fibris flexuosis radicati (tuber adesse quod in viva planta neglexi,
specimina sicca suspicionem movent). F olia in Ima parte caulis facile tandem decidua, in supe-
riore decussata , pktiolis brevibus semiteretibus affixa, obovata, obtusiuscula, pollicem et sesqui-
pollicem longa , dimidium circiter lata, juniora antice passim nonnihil denti'culata, adulta vero et
probe explanata intcgerrima, crassiuscula, nervo medio subtus valde prominulo percursa, in
utroque latere pilis albis sursum directis decumbentibus obsita, qui insuperiore tarnen et juxta peliolum
frequentiores adsunt, quam in inferiore saepissime rubente et nitidulo. Pedunculi ex axillis fo-
liorum superiorum, solitarii, erecti, nonnullas lineas longi, teretes, hirsuti et ftonnunquam om-
nino cani. B racteae duae lanceolatae, acutae, hirsutae, ad basin pedunculi. ' Calyx profunde di-\
visus in lacinias lanceolato - triangulares acutas hirsuto - pubescentes, erectas , tres ad quatuor lineas
longas, quarum postica reliquis nonnihil minor est. Corolla unciam longa, scarlatina,
versus limbum interdum flava, extus pilis tenuibus albis pubescens; tubus basi compresso-teres
sursum in ventrcm largissimum effusus 5 limbus e fauce contracta parvus erigitur dentibus aequa-
libus. Stamina fertilia longitudine tubum fere aequantia; filamenta basi dilatata, compressa, ex
imo fundo corollae oriunda, per paria ejusdem longitudinis conniventia et antheris breviter ellip-
ticis dorso crasso calloso instructis leviter connexa. R udimentdm staminis postici dimidiam lineam
longum, filiforme. Ovarium ovato-conicum, pubescens. Stylus basi pubescens, superne glaber,
in stigma emarginato - bilobum abiens. Glandula hypogyna, ex annulo parum conspicuo ip latere
postico oriunda, ovario oblique subjecta, ovata, compressa, medio verticaliter sulcata, flava.
B acca globosa, magnitudine Pisi, alba cum rubore, aquoso - pellucens.
Habitat in umbrosis petrosis ad sylvarum margines, prope Villa Rica et alibi in Pro-
vincia Minarum. Floret Martio; fructißcat udprili, Majo. 1j
Explic. Tab. C C X X II. 1. Calyx. 2. .Corolla. 3. Eadem aperta cucn genitalibus. 0 . m. n. 4* 5. Apex
filamenti cum anthera ab utroque latere, m. a. 6. PistiJlum, m. a. 7. Ovarii sectio horizontalis valde aucta.
Quarta hujus generis species, praecedenli summopere aflinis, neque rite vix nisi foliorum
forma et pube dignoscenda, haec est, quae sequitur :
4. H. STRiGiLLOSA f , caule erectiusculo superne villoso, foliis breviter petiolatis oblongis acu-
tiusculis mucronulatis strigillosis, floribus axillaribus solitariis, corollis antice grosse ventricosis ,
limbo contracto erecto quinquedentato.