juniora, rosea. F lorhs axillares aut terminates, cymulas paucifloras constituunt. Pedunculi fili-
formes fructiferi strict!, pollicem et quod excedit longi, versus basin instructi bracteis nonnul-
lis lineari 1 lanceolatis acutiusculis saepe sibi oppositis aut confertis, margine subdenticulatis, pal-
lide viridibus, glabris , semipollicaribus aut brevioribus. Calyx ejusdem coloris, unguicularis et
longior, foliolis e lato - lanceolato acuminatis subserrulatis, magnitudine inaequalibus; unum scili*
cet posticum duobus lateralibus paulo magis approximate iisque, quae latiora sunt, parte tegi-
tur, ac duo inferiora item nonnihil minora altera parte teguntur. Corolla speciosa, alba, ses-
quipollicaris, extus subtilissime pubescens ; tubus rectiusculus, compresso - cylindricus, basi subtus
bisulcus, versus faucem antice nonnihil ampliatius et abiens in limbum quinquelobum, lobis sub-
acqualibus, rotundato - subquadratis patentibus. Stamina dimidiam corollam aequant, per paria
arcuato* conniventia, alba, anthekis ovato - oblongis. Ovarium glabriusculum, ex ovato conicum,
annulo flavo latiusculo cinctum. Stylus filiformis, longitudine staminum breviorum , quae a lon-
gioribus duarum ad trium linearum mensura superantur. Stigma transverse oblongum, emargi-
nato-bifidum. Capsula intra calycem erectum tegentemque compresso-ovata, quinque circiter
lineas longa, fusca, membranacea, glabra, placentis latis. Semina oblonga, fusca.
jProvenit in nemoribus densis udis fluvium Japura dbumbrantibus, ad pagum Indo-
rum Miranhas, Porto dos Miranhas dictum, Prov.jftio Negro. Plorebat mense Januario.
Explic. Tab. CC X VI. i . Calyx, m. n. 2* Ovarium medio dissectum, detractis e placentis ovulis, m. a.
3. Capsulae valrula a facie interiore, m. n. 4. Semina, m. a.
2 . EPISCIA REPTANS. f Tab. CCXVÏI.
E . piloso -hirtct, caule sarmentosó rad ic an te , foliis ovatis obtusis c ren a tis , pe-
dunculis so litariis a x illa rib u s u n iflo r is , foliolis c alyc in is lin e ar i - subspathulatis obtusis,
corollae c a ly c em duplo superantis lobis dentatis.
Caules herbacei, succosi, teretiusculi, crassitie pennae anserinae aut columbinae, super
humum et arbores putredinè correptas prostrati, sarmenta emittentes tenuiora atque filiformia et
RAoiciBus fibrosis tenuibus fuscis passim radicantes, uti folia hirti pilis albis erectis, qui sub mi-
croscopio composito articulati apparent, geniculis insititiis. F olia opposita, petioïata, petiolis polli-
caribus et longioribus inferne convexis superne planis, ovata , basi rotundata, obtusa , margine
subaequaliter simpliciterque crenata, rugoso * bullosa, obscure viridia, ad nervum medium carno-
siusculum inferne prominentem albo - viridia,. Pedunculi ex alis foliorum, iisque breviores, circiter
pollicares, teretes atque hirsuti. B racteae duae* bppositae, aut solitaria, lineares, villosae,
ad basin pedunculi. Calyx quatuor ad quinque lineas longus, foliolis linearibus aut potius lineari-
spathulatis obtusis inter se parum inaequalibus, pariter ac folia albo - hirsutis. Corolla pulchre
scarlatina foris pilis scarlatinis adspersa; tubus subaequalis cylindricus ast nonnihil compressus,
parum deorsum curvus, abiens in limbum infundibuliformi-expansum, • quinquelobum, lobis
subaequalibus subrotundatis, aut omnibus aut tribus inferioribus irregulariter dentatis, intus
glabris, extus vero in ea parte, quae sub aestivatione nuda, hirsutis, in tecta item glabris ;