H '7 2 .
globoso - campanulato circumscisso vestita, subglobosa, vertice umbonato- impressa, loculis tot,
quot calycinae laciniae, structura congenerum.
Habitat in summo monte Itarnbc da Villa do Principe, altitudine circiter 5ooo pedum,
in saxis schistoso - quartzosis, per campos apricos frigidiusculos. Floret Majo. %
Explic. Tab. CCLXX1. i. 2. Stamen minus et majus,, m. a.
Q. LAVOISIERA PULCHERRIMA. Tab. CCLXXII.
L. glaberrima; ramis irregulariter patulis, decussato - cicatricosis, internodiis
subtetragonis bisulcis; foliis patentibus tetrastichis ex ovato lanceolatis mucronulatis
integerrimis multinerviis, rore glauco; floralibus minoribus; floribus terminalibus,
calycis dentibus triangularibus acutis.
Liccooisiera pulcherrim a, D e Cand. P rodr. III. p. 104. N r. 14»
F rutex quatuor ad sex pedes altus. R ami et ramuli cinereo - fusci, cicatricibus horizontalibus
atque sulcis perpendicularibus pariter ac species praeeedentes insignes, attamen diversi ramificatione,
quae irregulariter est dichotoma, nunc ramulis utrisque in aequalem longitudinem evolutis cum flore
central! intermedio et duobus terminalibus, nunc ramulo altero producto foliifero et tandem flori-
fero', altero vero decurtato et florifero, qua ratione fit, ut fructus rudimenta post excrescentiam
ramulorum superstitia alii in bifurcatione alares alii in ramulo quasi laterales conspiciantur. F olia
in superioribus ramis et ramulis dense congesta, patentia, decussata, ex ovato lanceolata, acuta,
breviter mucronulata, margine nonnihil extenuato et subinde quasi subdiaphano integerrimo, fir*
mula, nervo medio sat valido, reliquis autem parum conspicuis, rore glauco adspersa, interdum
subpurpurascentia, sursum majora: pollicem ad duos longa; infra ipsos flores iterum minora. Calfx
sessilis, cyathiformis, purpureo• virens, pariter ac folia rore glauco; tubo campanulato, limbi dentibus
se x , septem, octo , patulis triangularibus acutis. Pbtala ampla, sesquipollicaria, obovata,
antice fere in medio emarginata aut subbiloba, patentia, rosea, splendida. Stamina petalis
breviora, structura omnino uti in congeneribus speciebus, plerumque quatuordecim, raro duo-
decim aut sedecim, flava. Ovarium ovato- cylindricum, vertice sulcis tot, quot locula, quae petalorum
numero respondent 6 , '7, 8 , insculptum. Stylus sursum incrassatus. Stigma planum. Capsula
subglobosa, calyce tunicata, effoeta persistens in inferiore parte caulis, atque dum tandem dilabatur
nervorum persistentium radium exhibens. Semina oblonga, testa areolata. Plura addere supervacaneum.
Explic. Tab. CCLXXII. 1. Petalum. 2. Calyx. 3. Calycis aperti pars cum genitalibus. Haec omnia
ex alabastro, m. n. 4* Stamen majus et minus* 5« Pollen. 6. Pistillum. 7. Idem verticaliter dissectum.
8. Idem horizontaliter dissectum. 9. Ovula. Omnia inagnitudine aucta.