Compares tenuis, flaccida, mollis. Nervi per tubum decurrunt plures, ubi limbum
intrant in laxas anastomoses divisi atque ad marginem pergentes. S tamina quatuor
didynama, longitudine tubi. F ilamenta basi dilatata, subulata, ex ipso fundo corol-
lae insertione aequaiia; duo paulo breviora ad gibberis postici latera, duo longiora
infra ilia oriuntur; omnia in superiore tubi parte adscendunt atque antheras sibi
mutuo approximant suborbiculari - ovatas, bilocellares, antice bivalves* P ollen sub-
globosum. R udimentum staminis quinti minimum, filiforme, e basi tubi in conca-
vitatem posticam assurgens. Ovarium omnino liberum, annulo tenui carnoso cin-
ctum et postice glandula subquadrata extus longitudinaliter sulcata suffultum, unilo-
culare, structura omnino uti in generibus afïïnibus, atque eo solummodo conspicuum
quod ovula funiculis perlongis inhaereant. S tylus filiformis, longitudine staminum.
S tigma bilamellatum, nonnihil deorsum curvum. Capsula globosa vel ovato-glo-
bosa, e membrana sicca, nec nisi funiculorum ope baccans, bivalvis, calyce tecta.
S emina numerosissima in placentis duabus ample bilamellosis, oblonga, integu-
mentis percrassis, a lbumine tenui, em bryons recto, cotyledonibus incumbentibus.
Ha b itu s : Herbae molles, succosae, glabrae aut pilis septatis villosae, deCtim-
bentes et supra terram arboresve subputridas radicantes. Folia opposita, petiolata,
nervo medio subtus prominente et venis venulisque anastomosantibus crassis succo-
sis percursa. Flores axillares solitarii, vel cymulosi et bracteati, varii coloris.
S tatio et Habitatio : In Americae calidissimis, humidis, umbrosis nemoribus.
Species brasilianae sub ipso Aequatore lectae.
3 E tymologia: A graeco (Stiià, umbra, quia hae plantae loca umbrosa diligunt.
1. EPISCIA DEGUMBENS. t Tab. CCXVI.
E. glabriuscula, caule decumbente et reptante, foliis oblongis basi subcordatis
acutis crenatis, cymulis axillaribus terminalibuscpie, calyce corolla duplo fere bre-
yiore, foliolis lauceolatis acuminatis subserratis, corollae lobis integerrimis.
Caulis , unum ad très pedes altus, in humo pingui aut in truncis arborum fere putridis de-
cumbens, crebrisque badicibus fibrillosis, passim quoque praeterea tenaculis conicis pallidis, sese
fige ns, crassitie pennae anserinae, teres, succosus, inferne fuscus superne viridis, subflexuosus,
inordinate ramosus, aut simplex. F olia in unius ad trium pollicum distantia per paria sibi
opposita, fetiOlis pollicem et sesquipollicem longis crassiusculis, teretibus praeter faciem superiorem
sulco latiusculo exaratam, oblonga, obtusiuscula, basi rotundato - contracta, très ad quinqué pol-
lices longa, unum ad très lata, margine obtuse et interdum fere indistincte crenata, rugosa, in
superiore facie saturate viridia atque pilis decumbentibus minutis obsessa, in inferiore, praesertim