Expllc. Tab. C C X X . i , C alyx , parum auctus. .2. Idem magis auctus. 3. Corolla, m. n. 4.. Ejusdem
adhucdum clausae vertex, ut aestivatio conspici possit. 5. Corolla aperta,. cum staminibus fertilibus, m. n.
6. Anthera ab utracjue facie m. a. 7. Pistillum, m. n. 8. Idem auctum« 9,. Idem transverse dissectum, in*
dicato vestigio carpellorum.
2. HYPOCYRTA AGGREGATA. t Tab. CCXXI.
H. caule erecto subsimplici hirsuto, foliis oblongis utrinque acuminatis integer-
rimis, junioribus pilosis, petiolis nervoque subtus hirsutis, pedunculis axillaribus ag-
gregatis, calycibus miniatis, corollis urceolatis, lobis rotundatis patentibus.
F butex humanam altitudinem aequans. Caulis erectus, subsimplex, vel bamis paucis erectis
praeditus, teres vel obsolete tetragonus, fistulosus, basi digiti crassitie ibidemque epidermide cine*
reo - fuscidula glabrescente instructus, in superiore vero parte, quae innovando crescit, viridis est
atque pilis ultra lineam longis patentibus hirtus. Hirsuties in apicibus novelb'sperinsignis, in adultiori-
bus et in florentibus plerumque partim evanescit. F olia opposita in nodis, qui in parte inferiore
caulis sex ad octo pollices distant, in superiore vero magis approximantur, petiolis semiteretibus
pariter hirsutis instructa, angusto -oblonga , in petiolQS attenuata, derepente acuminata, magnilu*
dine varia, pedalia, spithamaea, sex- et quadripollicaria, integerrima, margine Siibinde nonnihil
revoluto, subcoriacea, in venis alternis excurrentibus et in nervo medio subtus valde prominulis,
aeque ac de petiolis diximus, hirsuta, praeterea, dum juniora, in utraque facie pilis decumbenti-
bus pilosa, tandem vero glabrescentia. F lobes in axillis foliorum, quatuor ad octo decernve
aggregati. Pedunculus unguem longus, teres, pilosus, absque bracteis. Calyx ejusdem longitu*
din is, profunde quinquepartitus, laciniis lineari- lanceolatis, erectis, quarum summa reliquis nonnihil
angüstior et brevior, miniatus, foris densissime hirsutus pilis erectiusculis. Cöbolla urceo-
lata, tubo in parte antica parum ventricosiore, limbo erectiusculo in lobos aequales orbiculares
diviso, crassa , pulcherrime coccinea, extus subtilissime pubescens pilis albis adpressis. Stamina
inclusa , flava, ex imo tubo enata; filamentis subulatis pubescentibus; anthebis locellos ellipticos
basi distantes exhibentibus. R udimentum staminis quinti minimum, basilare, filiforme. Ovabium
ovato - lanceolatum, pubescens, annulo flavescente cinctum. S tylus filiformis, pubescens. Stigma
emarginato - bifidum. B acca ovata, Pisi magnitudine, glabra, aurantiaca, intus pulpa alba, in
qua.semina nidulantur minutissima, ovata vel irregulariter oblonga, semine Papaveris quadruplo
minora, testa fusco-rufa, scabra, membbanaintebna tenui, embbyone parvo in albumins copioso.
Crescit in sylvis aboriginibus secus fluvium Japura, prope Manacuru et alibi, Prov,
Rio Negro. Florens et fru ctifera lecta mense Januario. 1}
Expllc. Tab. C C X X I. 1. Calyx. 2. Flos. m. n. 3. Corolla cum genitälibus m. 1 f s aucta. 4* 5. Stamen
ah utraque facie, m. a. 6. Bacca, m. n. 7, Eadem medio dissecta, intra calycem, cujus lacinia postica
resecta est, indioato simul situ corollae. 8. Bacca medio dissecta, ut placentätio et carpellorum situs appareat,
m. a. 9. Baccae dimidia pars, cum funiculis umbilicalibus, magis a. 10. Semina valde aucta. 1 1 . Semen
horizontaliter dissectum , maxime auctum.