Tuber variae mognitudinis, nucem Avellanae aut Iuglandis aequans, subglobosum sed varie
tuberculatum et rugosum , epidermide plumbea, tandem cinerascenle, carne solida dura, inferne
radices lionnullas agens fibrillosas, superne cicatrisatum et nodulosum a caulibus ibidem prorum-
pentibus. Caules ex uno tubere solitarii aut raro plures, spithamaei, erecti, simplices, teretius-
culi, pennae columbinae circiter crassitie, pürpurascentes aut purpurascenti-virides , pilis paten-
tibüs albidis tandem fuscidulis praesertim in inferiore parte, quae folia profert, adspersi; in supe-
riore, scapiformi, pilis tenuioribus albis simplicibus aliisque apice glanduliferis molles. F olia op-
posita , duorum aut trium parium, in ima parte caulis, distantia semunciali circiter disposita,
petiolis duas ad quatuor lineas longis teretiusculis superne canaliculatis instructa, lato-
ovata aut obovata, versus basin nonnihil attenuata, obtusiuscula, crenata, crenis vix lineam altis,
infnni paris Eemipollicem, superiora sesquipollicem longa, pollicem et quod excedit lata, in supe-
riore facie viridia, pilis procumbentibus pubescent! * villosula, in inferiore pitrpurascentia, firmata
nervo medio crasso atque venis parallelis eodem modo, quem in pr-aecedente specie descripsimus, venu-
losis.ac combinatis, et in his densius, quam in superiore facie, pilis albis villosa, parenchymate
ipso glabro. F lores terminales constituunt cymam nunc paucifloram, nunc duodecim ad viginti
exhibentem pedunculos, qui omnes erectiusculi, pollicem et quod excedit longi, filiformes, viridi-
pürpurascentes, pilis, ex parte glanduliferis , villosuli, sub anthesi re c ti, fructiferi plerumque nonnihil
arcuati. F olia floralia infra ipsam cymam bina, subsessilia, ovata, acutiuscula , serrulata,
quadrilinearia vel paulo longiora. B racteae infra singulos pedunculos lanceolato - acuminatae aut
subulatae, purpurascenti-virides, pubescentes, duas ad tres lineas longae, saepe déficientes. Calyx
villosulus, laciniis ex ovato acuminatis , postica remotiore et nonnihil angustiore. Corolla
pollicaris, pulchre coccineo-punicea, lineolis atropurpureis intra faucem picta, pilis tenuibus
surrectis, aliis albis nitidis, aliis purpureis. Limbus subaequalis, laciniis duabus posticis in subqua-
dratam formai» connatis parum altioribus quam reliquae, quae erecto -patulae, suborbiculares.
Stamina uti in specie praecedente descripsimus, longitudine labii superioris, infraque illud offe-
runt ANTHERAS flavidas in discum octolobum deorsum spectantem cohaerentes. Glandulae quinque
obloiigae, obtusae, flavescentes, circa fundum ovarii puberuli intra calycem immissae. Stylus
subulatus et stigma subclavatum pubescunt. Capsula in calyce ampliato ex ovato rostrata, ad
summum unguem longa, purpurascenti - fusca, tenuissime puberula et ad oras valvularum longe
ciliata. Semina fusca in placentis latis membranaceis, testa apice subbarbulato-fimbriata, basi in
cellulas nonnullas concatenatas corrugata. Nucleus uti in charactere generis exposuimus.
Crescit in rupibus Provinciae Minavum, locis a liis apricis. F lo ret et fru c tific a t Ja -
nuario ad IMartium. ij,
Explic. Tab. CCXIII. 1. Calyx. 2. Corolla. 3. Corolla aperta, cum .staminibus fertilibus. 4. Pistillum,
glandulis cinctum. O. m. n. 5. 6. Anthera ab utroque latere, a. 7. Pollen, magis auctum. 8. Ovarium,
cum glandulis, m. a. 9. Styli apex et stigma, m. a. 10. Capsula in calyce. . 1 1 . Eadem horizontaliter dissecta
et i2. ejusdem valvula, m. n. i3. Semina, valde aucta. i 4- Semen verticaliter dissectum, magis auctum.
15. Embryo, maxime auctus.