singularis: cymosa scorpioidea, cum ilia , quae Heliotropio solemnis est, comparanda. Pedunculi
plerumque ex alis foliorum alternantibus erecti, simpliccs vel rarius bifidi, inferne subtetragono-
teretiusculi, antice, ubi floribus onerantur, depressi, sudsemiteretes, in superiore facie seriem
duplicem Horum subsessilium ferentes, ante anthesin scorpioideo- reflexi, Höre centrali, i. e. eo,
qui situ imus e s t, primum evoluto, reliquis superioribus sensim sensimque efllorescentibus. Gene*
sis autem hu jus inflorescentiae ita debet intelligi, quod e x alterutra ala bractearum duarum florem
infimum et revera terminalem adstantium pedunculus alter producatur iterum praeter florem terminalem
ex ala alterutrius bracteae in latere opposito pedunculum progignens, qua ratione rhachis
oritur specie unica et simplex, re vera autem multiplex atque e rhachi et pluribus pedicellis alternatim
surrectis conflata. Bracteae ad singulorum Horum basin, ni fallor, oppositae, minimae, subulato-
triangulares, in cyma fructus sub specie cristulae persistentes. Pedicelli in fructu lineam
longi, g lab r i, sursum dilatati in calyces in flore lineam altos campanulatos, subtiliter nervo-
sos. Corolla in alabastro ovata, albido- rosea, fetalis ovato- oblongis acutis, dextrorsum con-
volutis. F ilamenta alba. Antherae et clavula connecticuli pallide flavae. Ovarium prismatico-
trigonum. Stylus brevis. S tigma capitatum. Calyx fructifer unguem longus, siccus coria-
ceus, colore alutaceo , nitidulus. Limbus hemisphaericp - campanulatus, nunc obiter repandus,
nunc in denticulos quinque parvos promissus. Tubus obconicus, profunde decem sulcatus,
ob nervös totidem quorum alterni subrobustiores in dentem limbi procurrunt, alterni in sinu-
bus inter dentes terminantur. Capsula tenuiter chartacea, prismatico - trigona, gracilis, ultra
dimidiam lineam crassa , a tubo libera, immediate e x ejus fundö, (qui est pedicellus cum illa
connatus, intus spongiosus) oriunda, ad limbum pertingens, atque tandem ad basin usque in
valvulas tres lineares, in vertice areolam concavam triangulärem formantes, divisa. D issepi-
menta per medias valvulas decurrentia, tenuia, affixa faciebus columnulae centrali filiformi, tri-
gonae, tandem omnino liberae. Semina in hujus columnulae s . placentae quovis lobo affixa
Serie duplici, post apertam capsulam ejus valvulis inhaerentia atque scrobiculis transversis eas in-
sculpentia, figura insolita, scilicet semielliptica, nonnihil depressa, in facie centrali caruncula trans-
versali bilabiata Spongiosa aucta, quae eo latere, quod hilo punctiformi e diametro opponitur,
longius producitur, quasi in auriculae, medio transverse pariter sulcatae, formam. T esta coriacea,
tuberculosa, nitida, e cellulis facta, ea parte, quae nucleum seminis includit, hexagonis fuscis ,
in caruncula vero laxioribus majoribus pallide alutaceis. Mbmbrana interna aequabilis, flaves-
cens, a testa solvenda. E mbryo reniformis, radicula hilum spectante, cotyledonibus semiorbicula-
ribus obtusis incumbentibus. Dum calyx, quod haud ita raro accidit, obliteratur, nervi per tu-
bum decurrentes forma fibrarum rigidarum persistunt.
Crescit in sylvis primaevis secus fluvium Japurd, prope pagos Indiorum Miranhas
dictorum. Lecta mense Januario. If,
Explic. Tab. CCLVI. 1. Alahastrum m, n. 2. Calyx a. 3. Petalum. 4. Capsula junior, Integra, in
calyce aperto. 5. Stamen erectum. 6. Stamen ex alabastro. 7. Calyx elongatus quidcm, sed nondum fructifer.
8. Capsula, resectis duabus valvulis, cum columnula et serie seminum. 9. Pars valvulae cum inhae-
rentibus nonnullis seminibus. 10. Vertex capsulae deorsum visus cum circumdante limbo calycis fructiferi.
11. Semina duo separata. Omnia varie a. 12. Semen quam maxime a. i 3. Nucleus hujus seminis exemtus,
cum adhaerente particula testae. 14. Embryo e membrana, interna exemptus. i 5. Margo folii cum pilis in
in sinubus. O. varia magnitudine aucta.