„ervis primaries (juinque, rosea, glabra. Stamina duodecim. F ilamenta filiformia, doors um cur-
vata, inferne alba, sursum flava, imae limbi calycini basi inserta ; ea , quae calycis laciniis oppo-
nuntur, nonnihil crassiora et longiora, instructa connecticulo magno transverso, cujus extremitas
inferior multo brevior in callum magnum obovatum flavum incrassata est, extremitas autem supen
rior ipsius filamenti dimidiam longitudinem superans deorsum arcuata indeque adscendens, subu-
Jata, antheram fert lineam et quod excedit longam, angusto-oblongam roseo - purpuream, rostro
latiusculo protenso oblique uniporoso. Stamina corollae opposita reliquis consimilia, attamen connecticulo
multo majore neque deorsum cürvato sed erectiusculo instruuntur. Ovarium pro majore
parte cum calyce connatum, vertice liberum ibique sulcis verticalibus nonnihil impressum pro an-
theris primo introrsum flexis, quinque- in aliis sexloculare. Ovula oblonga, subcurvata, immediate
scrobiculis immersa placbntarum centralium, hilo subbasilari, micropyle, ni fallor, verticali.
S tylus deflexus, in stigma clavatum simplex abiens. Capsula mature integra non observata, sed
placentas, styli basi coronatas, dejectis omnibus fructus partibus exterioribus in ramulorum axillis
persistentes vidi, quibus evincitur, solemnem huic generi fructus formation«» heic reperi.
Crescit in montibus edüioribus Prov. Minarum, altit. circiter 2500 — 4000 ped., locis
paludosis saxosis, e. g . prope Villa R ica , Congonhas do Campo et alibi. Floret mensibus
Februario ad Aprilin
Expl. Tab. CCLXF I. 1. Flos expansus. 2. Calyx. 3. Petalum. 4. Calycis limbus explanatus, cum
staminibus. 5. 7. Stamen e majoribus. 6. Stamen e minoribus. 8.Anthera a dorso. 9. Pollen. 10. Pistillum
in calycis resecti tubo. 11 , Pistillum transverse dissectum, semimaturum. ' 12. Placentae e fructu antiquiore^
cujus valvulae jam abolitae. 13. Eaedem transverse dissectae. 14. Semen semimaturum. Omnia varia mag-
nitudine aucta.
3. LAVOISIERA GENTIANOIDES. Tab. CCLXV1I. Fig. 1 .
L . ramis parce dichotomis tetragonis decussato - cicatricosis et bisulcis 5 foliis
erecto - adpressis tetrastiche imbricatis lanceolato - acuminatis multinerviis, in nervis
parce pilosis, summis inflorescentiam superantibus ; cymulis paucifloris, bracteis cor-
dato - la to -ovatis , calycis laciniis lanceolato - triangularibus tuboque glanduloso-
pilosis.
L a v o isiera g en tian oid es, D e Cand. P ro d r. III . p . 104« N r. 9.
F rutbx très vel quatuor pedes altus, parce dichotomus. Caulis inferne aphyllus, teretiuscu-
lu s, crassitie ad summum digiti minimi. R ami très vel quatuor lineas crassi, tandem fistulosi, te-
tragoni, insertionibus foliorum decussatis transverse cicatrisati, internodiorum faciebus decussatim
sulcatis, glabri, pallide flavidi vel flavo - virentes, inferne aphylli, superne foliis dense obtecti.
F olia latiuscula, basi sessilia, lanceolata, acuminata, très ad quinque pollices longa, dimidium ad
unum lata, dense arrecta atque per quatuor series sibi imbricata, nervo medio albido, inferne pro-
minulo et lateralibus senis vel denis passim pilos strictos sub lente glanduliferos emittentibus, pallide