CXXIX. MI CO NIA.. CXXX. OMYMERIS. 1 5 7
latis e radiis nonnullis, aliis e radiatorum centro, minoribus, quasi e duobus essent conflali breviter,
oblongis. Gemmae nudae foliorum complicatorum pari indumento gaudent. Thyrsus pyramidalis,
terminalis, inter summa folia, quae reliquis non minora. R hachis tetragona, per nodos alternation
nonnihil compressa, ramis decussantibus brevibus, singulis basi bractea ovata adpressa muni-
tis. Singuli rami ferunt cymam bipartitam cum flore terminali praecoce intermedio. F lores singuli
basi muniti pari bractearum, e quarum axilla alterutra quum novi pedicelli progrediuntur, his omnibus
in axin (specie simplicem, primitus vero multiplicem,) confluentibus, formatur inflorescentia surrecto-
secunda, qualem in plurimis habemus congeneribus, e. g. in M . holosericea. Calyx cam-
panulatus, extus albo - tomentosus uti rhachis, circiter lineam longus; limbi denticuli lato - triangulares
, margine extenuato undulati, intus glabri. Petala alba , patentia, oblonga, medio crassius-
cula , margine extenuato quasi subundulata, atque hinc inde in cilia tenuissima capitata promissa.
F ilament a alba, petalorum longitudine. Antherae flavae his nonnihil longiores, cylindricae, obtusae,
basi deorsum producta atque locellorum quos simplices solummodo deprehendere v a lui, ambitum
marginante. Porus latiusculus. Ovarium fere liberum, globosum, vertice umbonatum, decemsul-
catum, dense et subtiliter strigulosum, quadriloculare, dissepimkntis tenuibus inter angulos pla-
centarum convexarum ubique ovuligerarum. Ovula obovata, hilo basilari. S tylus iiliformis, albus,
stamina superans, sursum vix crassior, stigmate depresso-capitato, celluloso. B acca globosa, dia-
metro line a r i, in calyce ampliato decemstriato, virente. Semina oblonga., nitida, testa viridi-
fuscescente, rhaphe umbilicali nigricante.
Crescit in sylvis caeduis, ad fltxoium Japura et aliis locis in interioribns Provinciae Rio
Negro. Floret Decembri, Januario.
. Explic. Tab. C C LX X X IV i. Flos expansus. 2. Petalum. 3. Anthera a facie et a latere. 4* Antherae
apex transverse dissectus. 5. Calyx apertus, cum pistillo aperto. 6. Pistillum ex alabastro. 7. Pili ex ovario.
8. Ovarii sectio transversalis. 9. Ovulum. 10. Pars pedunculi cum persistente fructu centrali. 1 1 . Cymula junior
» 12. Calyx fructifer. i 3. Ovarium intra calycem apertum. 14. Semen. 15. Pilus stellatus e fecie folii inferiore..
16. Pili stellati, e calyce. Omnia varia magnitudine aucta.
CXXX. OMYMERIS de Cand.
DEGANDRIA Monogynia Linn. Syst. Sex. Familia: MELASTOMACEAE J ijss.
CHARACTER DIFFERENTIALIS.
Calyx campanulatus , limbo quinquedentato. Petala patentia, lan c e o la ta ,
a cum in a ta . Stamina decern, aequalia. F ilamenta lato-subulata. Antherae li-
n e a r i-o b lo n g a e , obtusae, uniporosae, connecticulo indistincto (praeter flexuram
in alabastro). Ovarium semiadnatum. Stylus filiformis. Stigma punctiforme.
Capsula baccata (vel bacca?), calyce persistente velata, tri-quinquelocularis. Semina
plurima, obovata, angulata.
Habitus: Arbo res vel frutices glaberrimi. Ramuli tetragoni, nodis tumentibus.
4o