tetragonis, ubique obsitis pilis, apice resinam graveolcntem exsudantibus, patentibus, ad foliorum
insertion es frequentioribuS, fuscidulis, in adultiore epidermide nigrescentibus. F olia distantia li-
neae unius cum dimidia vel duarum decussata, sessilia, erecto- patentia, ovata, acuta, duas ad
quatuor lin. longa, sub lente serraturis curvis inaequalibus incisula, in utraque facie pilis glan-
duliferis patentibus aut sursum directis villosula et ciliata, glandulis semipellucidis passim quasi per-
fossa. F lores in axillis foliorum praesertim superiorum, rarius in alis ramulorum terminales, so-
litarii, in fbdunculis v ix semilinearibus. Calyx duas et quod excedit lineas altus, pilis glaiiduli-
feris hirsutulus atque glandulis sessilibus cereaceis nitidis passim adspersus, tubus cylindricus, sursum
nonnihil ampliatus, nervis decem longitudinalibus firmatus, quorum quinque majores cum
laciniis alternant; hae tubo sunt duplo fere breviores, triangulares, acuminatae, in pilum glanduli-
ferum reliquis majorem productae atque nervis vix- conspicuo donatae. Petala rosea, oblonga,
subinaequilatera, cum brevi acumine, calyce longiora. Stamina longiora petala subexcedentia.
F i lamenta omnium rosea; ma jorum antherae laciniis calycis sublongioribus rubentibus, cum ap-
pendiculis flavis ; minorum antherae flavae, cum connecticulo roseo v ix conspicuo. Ovarium ovatum.
Stylus declinatus, roseus, infra stigma constrictus. Capsula intra calycem persistentem, cujus tubus
pleriimque longitudinaliter finditur, ovata, vertice subrostrato-attenuata, sesquilineam longa,
nitide fuscidula, a vertice ad medium usque in valvulas oblongas papyraceas secedens. Semina
fusca. T esta e rete cellularum hexagonarum facta.
Crescit in pascm's, 3ooo— 4000 pedes supra Oceanum elevatis, prope Villa R ica , Mariana
y in monte Morro de Itacohimi dicto et alibi in Prov. Minarum. Floret Martio, udprili.
Tota planta odorem balsameum, amoenum spirat, praesertim trita. îj
Explie. Tab.' CCLIII. II. 1. Calyx. 2. Calyx apertus, cum staminibus. 3. Pilus glandulifer e calyce.
4. Petalum. 5. Ovarium ex alabastro. 6. Capsula in calyce. 7. Valvula capsulae cum placenta. 8. Semina
duo. 9. Ramulus cum nonnullis foliis. Omnia varia magnitudine aucta.
5. MICROLICIA VARIABILIS. f Tab. COLIV. F ig . i .
M. annua, ' simplex aut pyramidato-ramosa, pilis glanduliferis parce aut dense
hirsutula ; foliis subsessilibus orbicular! - ovatis subcordatis acutis argute serratis
tri- quinquenerviis ; floribus subsolitariis terminalibus, laciniis calycis subulatis tubum
campanulatum subaequantibus.
Microlicia variabilis, Mart, in De Cand. Prodr. III. p. 118.
a ) R adicans , tota minus pilosa, caule adscendente basi radicante, foliis remotioribus, inflores-
centia ampliore, floribus majoribus. (Icon nostra.)
13) Hirsuta, dense hirsutula, caule erecto, foliis sibi magis admotis, inflorescentia breviore,
floribus minoribus.
R adix fibrosa, annua. Caules solitarii aut nonnulli ex eadem radice, spithamam, etiam ses-
quialteram alti, erecti aut adscendentes et in infima parte radicantes, tetragoni, anguhs in cri-
stam tenuem membranaceam promissis, virides vel purpurascenti- virides, simplices aut ramosi,
ramis oppositis, sursum pyramidato-decrescentibus; uti tota planta pilis patulis glanduliferis nunc
dense nunc parce conspersi. F olia fetiolis perbrévibus, opposita, lato- vel orbiculari - ovata, basi
28