CXL. HE L O S I S. 185
cens et ferrugineo- pulverulento - scabriusculus, intus sucçosulus atque violaceus, apice intumidus
in capitulum primum conicum , dein - ovatum, ubique dense florigerum, prima aetate semen Pisi
magnitudine aequans, dein nucem Avellanae, tandem nucem Juglandis. Capitulum constat: centro
s. recbftaculo (phoranthio Rieh.) carnoso, omni superficie onusto filis tenuissimis densissime com"
pactis, quae inter flores ùtriusçue sexos promiscue latent sessiles, postea in perbrevibus peduncu-
lis emergentes. Ante anthesiii omnis superficies tegitur singulari apparatu squamarum dense seria-
tarum, quae turgescentibus floribus delabuntur. Hae squamae sunt dorso, quod circiter lineam dia-
metro aequat, convexae, fulvae, margine, quo sibi arcte apponuntur, hexagonae, faciebus planae,
peltalae, basi intus in processum conicum productâ qua superficiel capituli affiguntur, carnosac,
intus albidae, in spiris dense circumpositae.
His squamis delapsis, capitulum primum appa'rïet molliter carnosum albidum, et ab insertions
processus squamarum basilaris foveolis insculptumj postea magis magisque adauctum variam.-praè
se fert physiognomiam, quatenus flores masculos aüt foemineos emersos vègetos defloratosve, aut
denique fructescentiae statum éxhibet. Id enim singulare in hujus plantae anthesi accidit, ut om»
nés ejusdem sexus flores in uno eodemque capitulo simultaneâ anthesi emergant, illis alterius sexus
nunc praecocioribus jamv defloratis nunc postea evolvendis , quo fit, ut singula capitula conspicias
alia stylis porrectis ubique quasi velutina, alia florum masculorum acie ornata, alia post grossifi-
cationem residua stylorum monstrantia, alia'denique fructifera atque stylis orbata , et in superficie
inaequali tubercula levia exhibentia. Hic vero variae antheseos processus ita se habet, ut dejectis
e capituli superficie squamis tegentibus, ejus, flores, foeminei primum efQorescant et stylos porri-
gant; neque desunt capitula, in quibus conspicere possis squamas plures adhûcdum persistentes
circùmdari stylis secundum illarum margines ubique propullulantibus. Qua rationë, jam observante
aculissimo Richardio, fit verosimile, flores cujusvis capituli foemineos a floribus masculis alterius,
nec ab ejusdem capituli, quippe qui tardius emergant, foecundari. In qua quidem actione forsan
coleopterum quoddam {Bandins Heloseos, P erty , e familia Gurculionidarum) aut ejus larvae
auxilium praebent, quas intra carnem capituli nidulantes observavi. .
Omnis capituli superficies stuppea quasi apparet filis s. -paleis arctissime compactis. Sunt sesquili-
neam longa, linëaria, cOmpressiuscula, sursum nonnihil clavata, e duplici sérié conflata cellularum, quae
inferne diaphanae angustiores, longiores et cylindricae, sursum magis magisque abbreviatae, in
luberculum terminantur opacum flavum, subemarginatum, quasi esset continuata illarum cellularum
scries, attamen solidarum, subglobosarum. Quae quidem ultimae cellulae interdum in siccis capi-
tulis de filis delabuntur , forma ovali vel subglobosa passimque echinulata, atque inter flores hae-
rent Primo stadio, prtusquam capitulum adoleverit, delapsis squamis peltatis, fila tota diaphana
observantur.
Cafitulum purpureo - fuscum et filorum apicibus aureum sub anthesi Jlorum foemineorum
dum hi stylos porrigant, ubique subtili quasi pube alba adspersum apparet. F loris foeminei caltx
subcylindricus, brevissimo. fedunculo erecto pellucido suflultus, albidus, ^ lin. longus, totus ad-
natus, praeter limbum subtilissimum irregulariter eroso - denticulatun, denticulis minimis inaequa-
libus sublanceolatis planiusculis erectis seu rarius reflexis. St ïl i duo, filiformes, longitudine circiter
filorum, erecti, nonnihil divergentes, albi, stigmatibus cellulosis capitatis. Ovulum in ovario cum calyce
arcte connato unicum, subcylindricum, rectum, ut videtur pendulum, placentatione immediala.
47