S tatio et H a b ita t « ) : in humidis, uliginosis, umbrosis sylvarum primaevarum
p e r Americam intratropicam repertae sunt.
1. SPENNERA RUBRICAULIS. t Tab. CCLV. ■
Sp. caule rubente erecto foliisque petiolatis ovato - oblongis acuminatis quinque-
nerviis serrulatis ciliatis parce et longiuscule pilosis; panicula brachiata pyrami-
data elongata.
Spennera ru brica u lis, M a rt, in D e Cand. P ro d r. III . p . n 5 . .
R adix fibrosa, annua. Caulis subsimplex, erectus, sesqui- bipedalis, succosus, tetragonus,
angulis in cristam perangustam herbaceam prosilientibus, purpurascens, pilis setiformibus lineam
et quod excedit longis rubentibus patulis adspersus, ad nodos nonnihil inerassatus et densius pi-
losus. F olia in petiolis fere pollicaribus superne canaliculatis et subalatis horizontaliter patentia,
e basi rotundata breviterque cordata ovato - oblonga, acuminata, mollia, pallide viridia, nervis
quinque inferne prominentibus, in nervis, margine serrulato atque, licet parcius, in ipso paren-
chymate pilis longiusculis rubentibus obsessa ; oppositorum alterum saepe altero sat conspicue
minus. Panicula terminalis, saepe spithamam longa, . rhachi ramisque oppositis tetragonis
subalatis pariterque pilosis. R amorum divisio dichotoma, brachiata, cum flore centrali brevius
pedunculate et praecociore. B racteab et bracteolae oppositae, subulatae, ciliatae. Calyx
parce pilis glanduliferis pilosiusculus; tubo globoso, laciniis quatuor breviter triangularibus.
P etala v ix trilinearia, lanceolato - acuminatissima , pilo terminata, nervis novem ad unde-
cim percursa, alba. S tamina octo subaequalia, glabra; filamentis albis, antheris cylindri-
cis roseis. Connecticulum lineare quam anthera triplo brevius. P ollen album, globosum. Ovarium
glabrum, purpurascenti-viride. S tylus parum deflexus, infra stigma truncatum et simplex
nonnihil constrictus. Capsula intra calycem marcescentem eoque dense obducta, attamen
ab eo libera, irregulariter discissa aut in vertice subbivalvis, chartacea, .sicca. Semina plu-
rima, griseo-fusca. Testa e reticulo cellularum subhexagonarum facta, crassa, in echinulos
protuberans , arete connata cum membrana interna laevigata. E mbryo cochleatus, cotyledonibus
apice truncatis.
Crescit in udis umbrosis sylvarum perpetuarum prope Jluvium Itahype, in Prov. Ba-
hiensi. Floret Decembri.. ©
Explic. Tab. CCLF. i. Flos m. n. 2. Idem m. a. 3. Petalum. 4. Calyx cum staminibus. 5. Pi-
stillum. 6". • Ovula. 7. Stamen a dorso et a faisie: 8. Pollen. 9. Calyx fructifer. ib. Ovarium horizontaliter
dissectum. 1 1 . 12. Semina. 13. Semen dissectum, ut embryo apparcat. i 4* Testae pars cum particula
membranae internae concretae. 0. m. varia a.