Fruftraque vincla gutturi in n ed e s tuo,
Faiiidiofa triftis aegrimonia.
Vedabor humeris tunc ego inimicis eques,
Meaeque terra cedet infolentiae.
An quae movere cereas imagines,
(Ut ipfe nofti curiofus) et polo
Deripere lunam vocibus poiTim meis,
Poffim crematos excitare mortuos,
Deiiderique temperare pocula ;
Plorem artis in te nil valentis exitum ?
Q U IN T I
Q U I N T I
HORATH FLACCI
CARMEN SECULARE.
Pro Imperli Romani incolumitate.
PHOEBE , filvarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, O colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore facro
Quo Sibyllini monuere verfus
Virgines ledas puerofque caftos
Dis, quibus feptem placuere colles,
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliufque et idem
Nafceris ; poffis nihil urbe Roma-
Vifere majus.
Rite maturos aperire partus«
Lenis Uithyia, tuere matres ;
Sive tu Lucina probas vocari,.
Seu Genitalis.
Diva,