168 Q. H O R A T I I F L A C C I
Opima quod fi praeda curvo litore
Porre&a mergos juveris ;
Libidinofus immolabitur caper,
Et agna Tempeftatibus.
A D P E T T I U M.
O D E XI.
Se amore captum non pojfe ad verjus faciendos ope-
ram et Jiudium conferre.
T J E T T I , nihil me, ficut antea, juvat
-*■ Scribere verficulos,
Amore perculfum g rav i;
Amore, qui me, praeter omnes, expetit
Mollibus in pueris,
Aut in puellis urere.
Hie tertius December, ex quo deftiti
Inachia furere,
Silvis honorem decutit.
Heu me, per Urbem (nam pudet tanti mali)
Fabula quanta fu i!
Conviviorum ut poenitet,
In queis amantem et languor et filentium
Arguit, et latere
Petitus imo fpiritus!
Contrane lucrum nil valere candidum
Pauperis
Pauperis ingenium,
Querebar applorans tibi ;
Simul calentis inverecundus Deus |
Fervidiore mero
Arcana promorat loco.
Quod fi meis inaeftuet praecordiis
Libera bilis, u t haec
Ingrata ventis dividat '
Fomenta, vulnus nil malum levantia ;
Definet imparibus'
Certare fummotus pudor.
Ubi haec feverus te palam laudaveram,
Juffus abire domum,
Ferebar incerto pede
Ad non amicos heu! mihi poftes, et heu!
Limina dura; quibus
Lumbös et infregi latus.
Nunc, gloriantis quamlibet mulierculam
Vincere m(o'i.llitie,
Amor Lycifci me tenet :
Unde expedire non amicorum queant
Libera confilia,
Nec contumeliae graves; .
Sed alius ardor, aut puellae candidae,
Aut teretis pueri
Longam renodantis comam.
y O D E
SII
ill