S A T Y R A X.
\ T E M P E incompofito dixi pede currere verfus
-*• ^ Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte eft,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod fale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem. [fie
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque caetera : nam
Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non fatis eft rifu diducere ritìum
Auditoris ; et eft quaedam tamen hie quoque virtus :
Eft brevitate opus, ut currat fententia, neu fe
Impediat verbis laflas onerantibus aures :
Et fermone opus eft modo trilli, faepe jocofo ;
Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbani, parcentis viribus, atque
Extenuantis eas confulto. Ridiculum acri
Fortius ac melius magnas plerumque fecat res.
Illi, fcripta quibus comoedia prifca viris eft,
Hoc ftabant, hoc funt imitandi : quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque fimius ifte,
Nil praeter Calvum et doélus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Mifcuit. O feri ftudiorum ! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit ? At fermo lingua concinnus utraque
Suavior (ut Chio nota fi commifta Falerni eft)
Cum verfus facias. Teipfum percontor, an et cum
Dura
Dura tibi peragenda rei fit caufa Petilli,
Scilicet oblitus patriaeque patrifque (Latine
Cum Pedius caufas exfudet, Poplicola, atque
Corvinus) patriis intermifeere petita
Verba foris malis, Canufini more bilinguis?
Atqui ego cum Græcos facerem, natus mare citra,
Verficulos ; vetuit me tali voce Quirinus
Poli mediam n o c t e m vifus, cum fomnia vera:
In filvam non ligna feras infanius, ac fi
Magnas Græcorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Diffingit Rheni luteum caput; hæc ego ludo,
Quæ nec in æde fonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum fpeélanda theatris.
Arguta.meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente fenem, comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani : Pollio regum
Faéla canit pede ter percuffo : forte epos acer,
Ut nemo, Varius : ducit molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rare Camenæ.
Hoc erat, experto fruftra Varrone Atacino,
Atque quibufdam aliis, melius quod fcribere poffem,
Inventore minor : neque ego illi detrahere aufim
Hærentem capiti multa cum laude coronam.
At dixi fìuere hune lutulentum, fæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæfo,
T u nihil in magno doflus reprendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci ?
Non