Quod moechus foret, aut ficarius, aut alioqui
Famofus ; multa cum liberiate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hofce fecutus,
Mutatis tantum pedibus numerifque, facetus,
Emundse naris, durus componere verfus :
Nam fuit hoc vitiofus : in hora faepe ducentos,
U t magnum, verfus ditìabat ftans pede in uno :
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles:
Garrulus, atque piger fcribendi ferre laborem ;
Scribendi re<fìe : nam u t multum, nil moror. Ecce
Crifpinus minimo me provocai: Accipe, fi vis,
Accipe jam tabulas : detur nobis locus, hora,
Cuftodes ; videamus uter plus fcribere poffit.
Di bene fecerunt, inopis me quodque pufilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis:
At tu conclufas hircinis follibus auras,
Ufque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capfis et imagine : cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,
Quod funtquos genus hoc minime juvat; utpoteplures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba;'
Aut ab avaritia, aut mifera ambitione laborat.
Hie nuptarum infanit amoribus, hie puerorum:
Hunc capit argenti fplendor : ftupet Albius aere :
Hie mutat merces furgente a fole, ad eum quo
Vefpertina tepet regio : quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis colle&us turbine ; ne quid
Summa
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt verfus, odere poetas.
Foenum habet in cornu ; longe fuge : dummodo rifum
Excutiat fibi, non hie cuiquam parcet amico :
Et quodcunque femel chartis illeverit, omnes
Geftiet a furno redeuntes fcire lacuque,
Et pueros et anus. Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus effe poetis,
Excerpam numero : neque enim concludere verfum
Dixeris effe fatis ; neque fi quis fcribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc effe poetam.
Ingenium cui fit, cui mens divinior, atque os
Magna fonaturum, des~ nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comcedia necne poema
Effet, quaefivere : quod acer fpiritus ac vis
Nec verbis nec rebus ineft ; nifi quod pede certo
Differt fermoni, fermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos infanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recufet ;
Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Nodem cum facibus. Numquid Pomponius iftis
Audiret leviora, pater fi viveret ? Ergo
Non fatis eft puris verfum perfcribere verbis ;
Quem fi diffolvas, quivis ftomachetur eodem
Quo perfonatus pafto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae fcripfit Lucilius, eripias fi [eft,
Tempora certa modofque, et quod prius ordine verbum
Pofterius facias, praeponens ultima primis ;
C c 2 Non