E P I S T O L A III.
A D J U L I U M F L 0 R U M .
JU L I Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augufti privignus, fcire laboro.
Tbracane vos, Hebrufque nivali compede vindus,
An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Afise campi collefque morantur?
Quid ftudiofa cohors operum ftruit? Hoc quoque curo :
Quis libi res geftas Augufti fcribere fumit?
Bella quis et paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
Pindarici fontis qui non expalluit hauftus,
Faftidire lacus et rivos aufus apertos :
Ut valet? ut meminit noftri? fidibufne Latinis
Thebanos aptare modos ftudet, aufpice Mufa?
An tragica defaevit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celfus agit? monitus, multumque monendus
Privatas ut quserat opes, ac tangere vitet
Scripta, Palatinus quaecunque recepii Apòllo :
Ne, fi forte fuas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula rifum
Furtivis nudata coloribus. Ipfe quid audes?
Quae circum volitas agilis thyma? Non tibi parvum
Ingenium, non incultum eft et turpiter hirtum.
Seu linguam caufis acuis, feu civica ju ra
Refpondere paras ; feu condis amabile carmen ;
Prima
Prima feres ederae vitìricis prsemia. Quod fi
Frigida curarum fomenta relinquere pofles ;
Quo te coeleftis fapientia ducerei, ires.
Hoc opus, hoc ftudium parvi properemus et ampli;
Si patriae volumus, fi nobis vivere cari.
Debes hoc edam refcribere; Si tibi curse,
Quantse conveniat, Munadus: «m male farta
Grada nequicquam coit, et refcinditur; ac vos
Seu calidus fanguis, feu rerum infcitia vexat,
Indomita cervice feros. Ubicunque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pafcitur in veftrum reditum votiva juvenca.
E P I S T O L A IV.
A D A L B I U M T I B U L L U M .
ALB I, noftrorum fermonum candide judex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Caffi Parmenfis opufcula vincat?
An taciturn filvas inter reptare falubres,
Curantem quidquid dignum fapiente bonoque eft?
Non tu corpus eras fine peétore. Di tibi formam,
Di tibi divitias dederant, artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula majus alumno,
Qui fapere, et fari poffit quae fentiat ; et cut
Gratia, fama, valetudo contingat abunde,
Et mundus v id u s, non deficiente crumena?
Inter