A D T 0 R O U A T U M.
O D E VII.
Fer is adventu, et mortis necejjitate propojita, eum ad
late vivendum invitât.
"T'VIFFUGERE nives: redeunt jam gramina campis,
Arboribufque comæ’:
Mutât terra vices ; et decrefcentia ripas
Flumina præter eunt:
Gratia cum Nymphis geminifque fororibus audet
Ducere nuda choros.
Immortalia ne fperes monet annus, et almum
Quæ rapit hora diem.
Frigora mitefcunt Zephyris : Ver proterit Æftas,
Interitura, iimul
Pomifer Autumnus fruges effuderit; et mox
Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant coeleftia lunæ :
Nos, ubi decidimus
Quo pater Æneas, quo Tullus dives, et Ancus,
Pulvis et umbra fumus.
Ouis icit an adjiciant hodiernæ craftina fummæ
Tempora Di fuperi ?
Cu n d a manus avidas fugient heredis, amico
Quæ dederis animo.
Cum
Cum femel occideris, et de te fplendida Minos
Fecerit arbitria;
Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
Reftituet pietas:.
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
Libérât Hippolytum ;
Nec Lethæa valet Thefeus abrumpere caro
Vincula Pirithoo.
A D M A R C I U M C E X S O R I X U M .
O D E VIII.
Nihil carminibus ejfe potentius ad fu i nominis meme-
riam ab oblivione vindicandam.
DO N A R E M pateras grataque commodus,
Cenforine, meis æra fodalibus ;
Donarem tripodas, præmia fortium
Graiorum : neque tu peffima munerum
Ferres, divite me fcilicet artium
Quas aut Parrhaiius protulit, aut Scopas ;
Hic faxo, liquidis ille coloribus
Solers nunc hominem ponere, nunc Deum.
Sed non hæc mihi vis ; nec tibi talium
Res eft, aut animüs, deliciarum egens.
Gaudes carminibus : carmina poffumus
Donare, et pretium dicere muneri.
Non