Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis, et Cecropiae domus
iEternum opprobrium, quod male barbaras
Regum eft ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Cuftodes ovium carmina fiftula ;
Deletìantque Deum, cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent.
Adduxere iitim tempora, Virgili:
Sed preflum Calibus ducere Liberum
Si geftis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.
Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.
Ad quae ft properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives u t in domo.
Verum pone moras et ftudium lucri ;
Nigrorumque memor, dum licet, ignium,
Mifce ftultitiam confiliis brevem.
Dulce eft defiperein loco.
A D L T C E N .
O D E XIII.
Injultat ei, quod jam vetula, et libidine flagrant a
juvenibus contemnatur.
A U D IV E R E , Lyce, Di mea v o ta: Di
. Audivere, Lyce. Fis anus, et tamen
Vis formofa videri,
Ludifque et bibis impudens ;
Et cantu tremulo pota Gupidinem
Lentum folicitas. Ille virentis et
Doftae pfallere Chiae
Pulchris excubat in genis.
Importunus enim tranfvolat aridas
Quercus, et refugit te, quia luridi
Dentes, te quia rugae
Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt jam tibi purpurae,
Nec cari lapides tempora, quae femel
Notis condita faftis
Inclufit volucris dies.
Quo fugit Venus? heu! quo color? heu! decens
Quo motus? Quid habes illius, illius,
Quae fpirabat amores,
Quae me furpuerat mihi,
Felix