Natura, aut etiara confuetudo mala : namque
Negle&is urenda filix innafcitur agris. W
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipfa haec
Dele<ftant; veluti Balbinum polypus Agnae. '
Vellem in amicitia fic erraremus, et illi
Errori nomen virtus pofuiflet honeftum.
At, pater ut gnati, fic nos debemus, amici
Si quod fit vitium, non faftidire. Strabonem
Appellat Paetum pa ter; et Pullum, male parvus
Si cui filius eft, ut abortivus fuit olim
Sifyphus: hunc Varum, diftortis cruribus; ilium
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hie vivit; frugi dicatur: ineptus
Et jacftantior hie paulo eft ; concinnus amicis
Poftulat ut v id eatu r: at eft truculentior atque
Plus aequo liber ; fimplex fortifque haheatur :
Caldior eft ; acres inter numeretur. Opinor,
Haec res et jungit, juncftos e t fervat amicos.
At nos virtutes ipfas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incruftare. Probus quis.
Nobifcum vivit, multum demiflus homo; illi
Tardo cognomen pingui damus; hie fugit omnes
Infidias, nullique malo latus obdit apertum;
(Cum genus hoc inter vitae verfemur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene fano
Ac non incauto, fictum aftutumque vocamus.
Simplicior quis et eft, (qualem me faepe libenter
Obtulerim
Obtulerim tibi, Maecenas) ut forte legentem •
Aut taciturn impellat, quovis fermone moleftus ;
Communi fenfu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nofmet legem fancimus iniquam !
Nam vitiis nemo fine nafcitur ; optimus ille eft,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut aequum eft,
Cum mea compenfet vitiis bona, pluribus hifce
(Si modo plura mihi bona funt) inclinet, amari
Si volet: hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Poftulat; ignofcat verrucis illius. iEquum eft,
Peccatis veniam pofcentem reddere rurfus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Caetera item nequeunt ftultis haerentia;. cur non
Ponderibus modulifque fuis ratio utitur ; ac, res
Ut quaeque eft, ita fuppliciis deliéla coercet?
Si quis eum fervum, patinam qui tollere juifus
Semefos pifces tepidumque ligurierit ju s,
In eruce fuffigat ; Labeone infanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiofius atque
Majus peccatum eft ? Paulum deliquit amicus ;
(Quod nifi concedas, habeare infuavis, acerbus)
Odifti, et fugis, ut Rufonem debitor aeris ;
Qui nifi, cum triftes mifero venere Calendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porreclo jugulo hiftorias, captivus ut, audit.
Comminxit letìum potus, menfave catillum
Evandri manibus tritum dejecit : ob hanc rem,