Circum dodores aderat. Quid multa? Pudicum
(Qui primus virtutis honos) fervavit ab omni
Non folum fado, verum opprobrio quoque turpi:
Nec timuit, fibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut (ut fuit ipfe) coador [nunc
Mercedes fequerer: neque ego eifern queitus. Ob hac
Laus illi debetur, et a me gratia major.
Nil me poeniteat fanum patris hujus : eoque
Non, u t magna dolo fadum negat elfe fuo pars,
Quod non ingenuos habeat clarofque parentes,
Sic me defendam. Longe mea difcrepat iitis
Et vox et ratio. Nam fi Natura juberet
A certis annis ævum remeare peradum,
Atque alios legere ad faftum quofcunque parentes
Optaret fibi quifque; meis contentus, honeftos
Fafcibus ac fellis nollem mihi fumere : demens
Judicio vulgi, fanus fortaife tuo; quod
Nollem onus, haud unquam folitus, portaremoleftum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res,
Atque falutandi plures ; ducendus et unus
Et cornes alter, uti ne folus rufve peregreve
Exirem; plures calones atque caballi
Pafcendi ; ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo, vel, fi libet, ufque Tarentum ;
Mantica cuilumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo fordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via prætorem quinque fequuntur
Te pueri, lafanum portantes oenophorumque.
Hoc
Hoc ego commodius, quam tu, præclare fenator,
Millibus atque -aliis vivo. Quacunque libido eft,
Incedo folus : percontor quanti olus, ac far:
Fallacem Circum, vefpertinumque pererro
Sæpe forum : affilio d i v i n i s inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Coena miniftratur pueris tribus ; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo fuftinet : adftat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana fupellex.
Deinde eo dormitum; non folicitus, mihi quod eras
Surgendum fit mane,' obeundus Marfÿa, qui fe
Vultum ferre negat Noviorum poffe minoris.
Ad quartam jaceo: poil hanc vagor, aut ego (ledo
Aut feripto quod me taciturn juvet) ungor olivo ; •
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ait ubi me feifum fol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiofi tempora figni.
Pranfus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domeilicus otior. Hæc eil
Vita folutorum mifera ambitione gravique.
His me confolor, vidurum fuavius, ac fi
Quæitor avus, pater atque meus, patruufque fuilfet.
S A T Y R A VII.
PR O S C R I P T I Regis Rupilipus atque venenum
Hybrida quo pado fit Perfius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonforibus elfe-
Perfius