Non ridet verfus Enni gravitate minores ?
Cum de fe loquitur, non ut majore repreniis.
Quid vetat et nofmet Lucili fcripta legentes
Qua;rere num illius, num rerum dura negarit
Veriìculos natura magis fatìos, et euntes
Mollius, ac fi quis, pedibus quid claudere fenis
(Hoc tantum) contentus, amet fcripfiffe ducentos
Ante cibum verfus, totidem ccenatus? Etrufci
Quale fuit Caffi rapido ferventius amni
Ingenium ; capfis quern fama eft effe librifque
Ambuftum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus; fuerit limatior idem,
Quam rudis, et Graecis intafli carminis auclor,
Quamque poetarum feniorum turba: fed ille,
Si foret hoc noftrum fato dilatus in aevum,
Detereret fibi multa : reciderei omne, quod ultra
Perfe&um traheretur : et in verfu faciendo
Saepe caput fcaberet, vivos et roderei ungues.
Saepe ftylum vertas, iterum quae digna legi fint
Scripturus : neque, te. ut miretur turba, labores,
Contentus paucis leéìoribus. An tua demens
Vilibus in ludis ditìari carmina malis? [audax
Non ego. Nam fatis eft equitem mihi plaudere : ut
Contemtis aliis,explofa Arbufcula dixit.
Men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod
Vellicet abfentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliufque,
Valgius,
Valgius, et probet haec Oélavius, optimus atque
Fufcus ; et haec utinam Vifcorum laudet uterque :
Ambitione relegata, te dicere poffum,
Pollio ; te, Meffala, tuo cum fratre ; fimulque
Vos, Bibuli et Servi ; fimul his te, candide Furni;
Complures alios, doéìos ego quos et amicos
Prudens praetereo: quibus haec, fint qualiacunque,
Arridere velim ; doliturus, fi placeant fpe
Deterius noftra. Demetri, teque, Tigelli,
Difcipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec fubfcribe libello.
F f