redact us, lumbisque adplicatus, dolorem nephriticum tollit, et inyoluntarium seminls in
gonorrhoea effluxum mitigat. At vero e fructibus tenerioribus in aqua decoctis incdica-
mentum p aratu r, quod vomitum ciendo Tentriculum egregie expurgat. Ipsius arboris
gummi assumptum quibuscunque venenis resistit, atque cum gallinae stcrcore mixtum et
foris applicatum viperarum morsus mirifice sanat. Ex arboris tnmco Japonenses farinam
ex eaque panem conficiunt, Sagou ipsis dictum. Denique ii Malabarenses, qui a D. Thom a.
conversos se proiitentur, atque ideo Thomistae vulgo uuncupan tu r , templa sua dich us
festis foliosis hujusmodi ramis exornant, quia non facile exarescunt, atque banc ob causam
arbor haec Palma digresia seu armatoria das igre&ias a Lusitanis nuncupatur. ” (Rheede
1. c.). Similem superstitiosum ritum adbuc nostro tempore ipse fide dignissimus IIookekus
vid it: » At Rouen on Palm Sunday, I have seen the leaves of the same plant carried in
procession, and which had been procured from the Botanic Garden there. ” (Botan. Magaz.
1. c.) Iudaei Batavi diebus festis etiam frondes Cycadis ob similem usum magni faciunt.
In Malabaria australi nuces Cycadis, quae ibi in hortis abundat, teste Hamilton, col-
lectae, per mensem solis radiis exsiccatae, in mortario teru n tu r, et Indiim. Podi vocatae,
a pauperibus eduntur, qui a 14. Junii usque ad 13. Septembris famis periculo expositi sunt*
Grana Sagou ex hac Palma praeparari, post Rheedium omnes fere auctores scripserunt,
sed perperam ut videtur, in errorem ducti, confusa Cycade cum aliis Palmarum farinife-
rarum speciehus.
Adnotatio I. Inter characteres hujus arboris specificos juxta RhEEDH, Richardi alio*
rumque figuras et descriptiones caudicis protuberantias annularcs commemoravimus. Fa*
tendum tarnen hanc rem adbuc dubiam esse, cum Cl. Hamilton expressis verbis dicat, se
fortes ejusmodi anmdos in spontanea arbore non vidisse, quare fortasse Roxborghius in
Hort. Bengalens. Rheedii figuram non citasset.
Jidnotatio H. Linnaeus qui primum hanc speciem condidit, inprimis Tabulas Horti Ma~
labarici tanquam ejus fundament um ponens, postea etiam Herb. Amboin. Tom. I. Tabb.
XX.— x x r n . ad earn retulit et praeter hanc distinctam speciem fortasse adhuc Cycadem
revolutam Thumb, cum prima specie confundit. Hanc enim, quam verisimiliter viventem in
Hollandiae Hortis viderat, nullibi tanquam propriam speciem enarravit, imo synonymon
Kaempferi ad plantam Indicam duxit. (Cf. etiam Herbarium Amboinense, pi'aesid. Lin-
naeo propos. ab O. Stickmann, TJp sal. 1754. in Amoen. Acad. Tom. IT. pag. 119.)
Jidnotatio III. Plantam mascul. ab Hookero in Botan. Magaz. pictam, ad C. circina-
lem L. retu li, cum spadices masculi illi satis congruant cum iis quos ex Horto Calcuttensi
accepimus, et frondes speciminis Hookeriani cum iis plantae femineae Rheedii satis conve-
niant. Caudex tarnen plantae Edinensis non adeo annulalus est ac in icone Rheedii, sed
squamis reliquiarum frondium tectus obiter tantum annulalus adparet. Specimen vero Edi-
nense 4 — 5 pedes tantum altum, dimidiumque in diametro, itaque juvenile dicendum.
Ejus frondes cum stipitibus 6—8 pedes longae, | partibus pinniferis, pinnis lineari-lan-
eeolatis, fere horizontalibus, plan is, subflexuoso-falcatis, 12—14 pollices longis, atro-viri-
dibus (dark-green) in superiore, pallidioribus in inferiore pagina, glabris, nervo medio
forti. Rhachis inermis. Stipes basi tumidus, ferrugineus, dein evanescente hirsulic tectus,
sursum glaber , utrinque spinosus. — Frondes nascentcs pallidc virides. — Frustulum
frondis cum mancis spadicibus masculis in Herb. JVilldenow. 1. c. scrvatis, optime quoad
foliolorum formam quadrat cum Rheedii icone et descriptione. Doleo locum natalem spe-
r.iminis verisimiliter originalis non indicatum esse.
Adnotatio IV. Figura Richardi speciem exhibet a vera C. circinali verisimiliter diver-
sam, nam amentum masculum longius est pedunculatum , spadices arctius imbricati nec
adeo acuminati ac. in Figura Hookeri. Fructus differt ab illo quern Hookerus habuit ex
insula St. Helenae, sed de hoc etiam certo non constat, e quanam specie carptus fuerit.
Richardi fructus etiam ab illo Rheedii differt. Infra albumen (nucleum Rich.) fungosam
substantiam Richardus observavit, nec Hookerius: » Immediately within the subosseous
covering, was the brown membranous integument, envelopping the albumen is far broader
at the base than in my specimen, and the embryo occupies a much greater portion
of it. ” — Duos plumulae lobos Hookerus vid it, Richardus modo unicum commemorat.
CÏCAS ClRC INA LIS Linn. Var angustîfoli a.
C. Candice . . . . . frondibus........rhaclii semiterete subtrigona antice bicanaliculata, for
liolis alternis oppositisve approximatis erecto-patentibus, linearibus subfalcatis, basi an-
gustatis et subdecurrentibus , spadicibus masculis deorsum dense fusco-tomentosis, antbe-
ris cylindraceis.
HiBiTAT . . . . cu.Ua in Horto botanico Cateuttemi (fide speciminis in Museo bot. Pari-
siensi ! )
Descriptio. Frondis saltern pdrtem sUperiorém Coram habeo, simul cum spadicibus
masculis e* Herbario Musei Parisiensis benerole commnnicatam. Hhachis non ralde crassa,
semitercs, postice valde prominens, antice plana et bicanaliculata. Folk,la alterna Tel oppo-
sita, sed suprema fere omnia opposite, inferiora (in nostro specimine) unam quartern metri
partem superantia, subfalcata, omnino linearia, basi paullisper contracte, decurrentia et
inde plus minus inaequalia, apice acuminata, s e d r â aliquid pungentia. Latitude in nniyer-
snm r ir centimetrum adaequat, plerumque augustior; marginem autem non omnino rectum
habènt, sed undulatum et sub-erosum, aUquomodo incrassatum, unde quasi margdnata.
Pagina superior inferori magis splendens, utraque (in sicco) quasi transverse subpHcata.
Jfenms médius in utraque pagina satis prominens versus apicem mulhim angustetur.
Spadices masculi maturi, er angusta et quasi stipitate basi, formam pyramids inversae
oomplanatae refemnt, cui sursum,acumen lanceolatum reflexum affigitur. Farina pyrami-
dis inferior e duabus faciebus costa crassa diremtis, tomentosis totisque antberifens constat.
Superior simili ratione in duo plana divisa, glaberrima est Margo spadicem ambiens
acutus leviter crenulatus. Pars superior spadicis acuminato-reflexa, in pagina inferiore,
quae nunc extns adparet, tomentosa, in superior! glabra. Acumen proprie ita vocandum,
in ejus pagina inferiore infra apicem erumpit et costa media spadicis quasi produclum.
31*