quentia jam aliquomodo recedimt. Acre illud volatile, quo adeo plurimae Aroïdeae excel-
lunt, in reliquis Monocotyledoneis etiam raro reperitur.
Oualitates acres et stimulantes Piperacearum proxime iis Ardidearum acccdere viden-
tur. Hac ratione autem veram cum Chlorantkeis R. Br. adfinitatem monstrant, atque cum
Urticeis et Polygoneis, quibus e longinquo afimes esse videntur. Cum autem accurata ha-
rum familiarum disquisitio chemica adliuc in votis s it, potius innuere quam veram rei
rationem exponere valemus.
Non omnibus Piperaceis qualitas illa acris, aromatica, stimulans competit; maxime illa
species fraticosae lignosae excellunt, dum in herbaceis plus semel desit, teste illo Peper o-
miae genere quod Yiri Cl. Ruiz et Pavojv condiderunt.
Inprimis baccae acrodine excellunt, atque nucleus testaque prae pulpê, principia stimulantia
continere videntur.
Easdem autem virtutes saepius etiam in foliis invenire, Piper Betle, Piper Seriboa, Piper
anisatmn pluresque aliae species luculentissimeprobant; et sapor odorque acris majori inino-
rive quantitate plurimorum Piperum speciebus inest.
Nee ipsi caules omni virtute stimulante orbati sunt, cum ipsum lignum in quibusdam, quas
èxaminavi speciebus, acre inveniatur.
(Cf. De Camdolle Essai sur les propriêtés médic. des plantes. Ed. II. pag. 268—270).
Similem etiam non raro radicibus virtutem inesse, Piper methysticum et Piper umbella-
tum aiiaque jam comprobaverunt.
Yastum illud Piper is genus Linnaeanum in plura genera dividere plures jam Botanici ten-
taru n t, nee onmes eodem eventu. Yiri Cl. Rujz et Pavon stigmatis inprimis differentia ducti
illud in Piper et Peperomiarn solverunt, huic scilicet species stigmatibus punctiformibus 1—2
in apice germinis sitis praedltas adsignantes (cf. Prodrom. Flor. Peruv. pag. 8). Quae
autem divisio aliis Botanicis minus placuisse videtur, tum quod vix ita genera naturalia ex-
hibeantur, tum etiam ob difficilem stigmatis in speciminibus siccis investigationem. Zippeliae
genus monotypum Cl. Blüme condidit, perquam distinctum et hodie receptum, utpote styli
praesentia aliisque notis a reliquis Piperibus optime separatum (cf. Roemer et Schultes
Syst. Veget. Tom. VII. pag. 1614). Idem auctor jam ad variam bractearum fabricam in
Piperis spadicibus Botanicorum animos advertit (cf. V'erhund. Bat. Genootsch. 1. c. pag.
146—147), quo factum esse videtur u t Cl. Gaudichaud deinde in tria genera, bractearum et
stigmatum differentiis superstructa, Piper L . divideret (cf. Freijcinetii l i e r pag. 513),
quae Piperomia, Dugagélia et Piper vocantur. Quae autem, etsi laude digna conamina j
nequaquam adliuc nodum solvere possunt, cum horum organorum in variis speciebus cogni-
tio adhuc param provecta sit. In eo maxime disquisitiones versentur, ut in plantarum ha-
ram locis natalibus organorum fractificationis differentiae cum vario caram habitu diligent
ter comparentur et sic nova genera naturalia cognoscantur.
I I .
DE D I S T R I B U T IO N E GEOGRAPHICA
P I P ER AC EARUM.
. Piperaceae inter tropieos utriusque hemisphaerae crescunt terrestres aut pgeudoparasiticae,
humiles,herbaceae, succulentae, aut fruticosae, saepe caulibus debilibus scandentes, radicantes.
Totius familiae specierum cognitarum numerus circiter ad 350 computari potest, nec
tamcn dubium est multo majorem numerum exsistere, cum plures in tropicis terris crescentes
procul dubio Botanicoram oculos adhuc fugerint.
Maxima haram pars tropici novi continentis loca umbrosa et humida inhabitat, major
Archipelagum Sundaicum, minor terrain Asiae tropicae continentem, minima A fr ic a n ,
nec tamen, ut quidam auctores perverse retulerunt, in hac terrae parte hujus familiae cives
omnino desunt.
Haram ducenti sexaglnta novem species in America repertae sunt.
In Americae meridionalis continente, in Chiloë scil., Brasilia, P e nw id , Nova-Grana*
d a , F*enezuëla, Mexicano regno rel. centum nonaginta quinque species inveniuntur.
• In America boreali vero, id est ea parte quae supra Panamae angustias jacet, non nisi
quatuor indicantur, exclusis nimirum omnibus iis quae in terra mexicana nasci dicimtur.
• Insulae Indiae occidentalis plures cum terra continente Americae communes habent,
plures vero etiam proprias ; in universum quadraginta octo in illis crescere videntur.
, Asia autem alit sexaginta et duas species, quarum vero minor pars in terra continente,
major in insulis Sundaicis, Philippinis etc. crescit; viginti una scil. in Asia continente ab
auctoribus indicantur, quarum tamen plures etiam in insulis adjacentibus nascuntur.
Nec Polynesiae insulae his plantis carent. Piper pallidum Forst. scil. in insulis amicitiae,
Piper excelsum Forst. in Nova Zeelandia, Piper methysticum Forst. in insulis Sandvi-
censibus et amicitiae, Piper latifolimn in insulis Hebridis et amicitiae inveniuntur, in ipsa
Nova HoUandia vix ulla species nasci videtur.
Omnium autem minimam partem A fr ic a alit, cujus inprimis ora occidentalis paucissimas
fovere videtur, praeter scil. speciem Guineae dein recensendam, a Clusio indicatam et cum
Pipere Cubeba confusam, in Sierra leone P iper Afoelia n um RS. inventum est et ad ipsum
Promonlorium Bonae spei Piper expense L ., Piper retusum et Piper reflexum L .
crescunt. Major copia in insulis ad eras Africae Indicas sitis occurrit, uti St. Ma u ritii,
JUadagascaria etc. Piper eUipticum Lam., Piper mauritianum RS., Piper portulacco'ldes
Lam. , Piper serpyllifolium Vahl , Piper nigricans W., Piper radicans Vahl. His autem
probari videtur, Piperaceas in Africa potius ad Austrum quam ad Septentrionem dispersas
®sse, et inprimis Indico mari adjacentcm partem occupare. Inter 10° lat. bor- et 34° lat,
mer. contineri videntur.