tae partem bifurcatim ramosam, internodiis non elongatis coram habeo. Folia perquam
membraqacea, pallida, in pagina superiore glaberrima, scabrida, ovato-elliptica, acuminata;
basis acuta aut subcuneata, aequalis. Sunt triplinervia, additis ad basin duobus tenuissimis,
unam tertiam foliis partem percurrentibus, nervis. In foliis vetustioribus majoribus hi
nervuli autem fortiores sunt, adeo u t fere quintuplinervia dici mereantur.
Observatio. Piper caninum insectis etiam nntrimento inservire, plura folia, inprimis
.margine exesa probant.
C A P U T QUARTUM.
DE S P E C IE BU S AD P IP E R CUBEBAM L. T E L AD P I P E R
CANINUM BL. FO R TA S SE P E R T INENT IB U S,
AUT I I S A F F IN IB U S .
1. Piper sylvestre Loureiro. Flor. Cockinchin. ed. Willdenow. Tortil. pag. 38 (a. 1788)
perquam affine yidetur P . canino Rumphii et Blumei, imo verisimiliter synonymum. Cl.
Sprengel hanc speciem tanquam P . stjlvestre Lam. enumerat, quod yix probandum (conf.
Syst. V eg. Tom. I. pag. 112). Patriam dicit Insulas Mascarenas, Indiam orientalem,
Cochinchinatn, insulas Philippines.
Cl. Loureiro de ea specie, incolis Cochinchinae Tieo ràng dicta, haec scribit:
« P . foliis oyato-lanceolatis, quinquenerviis : spicis rectis, subterminalibus. »
« Habitus et no tae. Caulis fruticosus, scandens, tenuis, teres, ramosus. Folia oblonga ,
basi subrotundata, apice acuta, plana, quinquenervia, venosa, alterna, glabra, petiolata,
Bacculae oyatae, rubrae, subsessiles: spicis subterminalibus, linearibus, longis rectis. Calyx
et corolla nulli. »
«jHabitat in sylvis Cochinchinae, ad nullum usum, quem sciam, aptum. »
« Suspicor idem esse Piper caninum Rumph. Amb. 1. 7. cap. 26. Tab. 28. fig. 2. Descrip-
tio et forma spicæ ac baccularum satis cohaerent cum nostris: folia autem non ita; quod in
multis tribui potest infaustae oculorum] orbitati, quae accurate author! non permisit tabulas
ab alio pictas propriis oculis examinare. »
Cl. Sprengel tabulam XXYIII tomi quinti etiam ad P. sylvestre ducit ( cf. Histor. rei Herb,
Tom. II. pag. 91).
Cum hac a Cl. Loureiro descripta specie omnino ilia Synonyma esse videtur, quam eodem
•nomine descripsit Cel. de Lamarck in Illustr. Gen. pag. 79, scilicet: « P . sylvestre, foliis
subcordatis obliqua lis quinquenerviis, spicis fructiferis laxiusculis. In insula Franciae et
Malabariae. Flores dioici. » — Eandem Cl. Persoon descripsit in Synopsi. Tom. I, pag. 3 1 ,
et alii auctores.
- Excepta foliorum glabritie omnes itaque, quas Loureiro Piperis sylvestris notas dédit,
in Pipet- caninum BI. quadrant, cui sententiae etiam baecae subsessiles non obstant, crnn
in bac specie jnniores baccae ito sese habeant. Accnratius autem L im a b c k i i descriptio con-
gruit, cpiod ulterius coniirmare possunt Botanici, quibus planto Uamarckiana ad manus
erit. Quae si ito sint, antiquitotis jure, Rumphianum nomen esset retinendum, etsi omni
dubio carere non videatur, plantam a Rumthio hoe nominé indicatom cum Blumeana omnino
cssè synonymam.
2. Cum ut mox monuimus, omni dubio non careat, Piper caninum. Rtrarn. Herb.
Amb. cum P . canimt Bl. synonymum esse, hanc speciem sub nomine Blumeano emunerare
cautius duxi, donee planta moilucana Rümmii aconratius sit investigate. Haec autem Rcm-
phius de planto sua scribit■, r'olum. Y. pag. 49. (lib. YIII. cap. XXVI, Tab. VXYIII. fig. 2 ):
«Quarto arborescentis S y r ii species est Ladja Anjing sen Piper caninum, quod non
crassum format funem, sed in plurimos sese dividit ramos, atque hi iterum in plures rachi-
des, ito ut in amplum sese ertendat fruticem, attamen sese arborum corticibus infigit per
flagella, quae has attingere possunt. »
« Primarius vero ejus funis modo pollicem crassus est, yel, si solitarium obeupet locum,
minoris brachii crassitiem adtingit, atque interna ejus substantia albior est ac durior quam
hi aliis sylvestribus S ir iis . er transsecto itidem fune copiosa exstillat lympha, odoris ac sa-
poris instar Siric rum, rachides et ittageUa rotunda sunt, multoque tenuiora quam in prio-
ribus, quibus folia eodem modo insident, illis JavanensisSyrii similia, sed angustiora ultro
quinque polRces longa, binos lato, tribus majoribus nervis longitudinalibus, binisque mino-
ribus lateralibus donate. Horum sapor odorque ad ilium Syriorum adeedit, sed qui magis
sylvestris est; cuivis folio opponitur racemuä frugifer, nti in Pipere, digitum longus, inuno
longior; granula autem multo minora sunt, ac parum oblonga, glabra, et-instar corallii
ru b ra , inter haec quoque petioius conspicitur uti in Seriboa. »
«Baccae externe möllern gerunt carnem; saporis dulcis etanisati, intusque reconditur albicans
et oblongum granulum quod semen est. In minoribus crescit sylvis circa pacos ad
iluminum ripas in ventosis locis, I'ructus AprRi maturescunt.«
«Aomen iatine P ip er caninum. Malaice Lada Andjing, h. e. Piper caninum, quum vi-
lem habeant Piperis formam, neutiquam vero ejus saporem vel odorem: Usus ejus hucusque
nondum innotuit.»
Figura, quam Rümphiüs adjunxit, non magna cura picto esse videtur, inprimis si nervorum
dispositionem adspicias, quae cum ns quae in- descriptione expressis verbis leoun-
t u r , non convenit, Planto tontummodo feminea descripta est, maturis baccis onusto' De
mare nihil relatum invenitur, quem fortasse diversam speciem, eorum temporum more,
credidit.
Si attenta mente hos plan lac Rumphianae characteres comparas cum descriptione Piperis
canini Bl., differentiae quaedam impediunt, quominus utramque speciem in unam conjun-
gamus. Nam primo, si modo aliquatenus nervorum foliorum delineatio accurata est, hi
magis iis Piperis Cubebae aequiparandi sunt quam Piperis canini. Dein folia plantae
Rumphianae secundum ejus descriptionem (nec secundum tabulam) angustiora sunt, spadices
fructiferi longiores, quam in Pipere canino , quod a CI. B l um e accepimus. Semen
etiam liujus speciei nec albicans nec adeo oblongum est, ut Rumphius riarrat.
6