DE UUIBUSDAM CY CA DELS
MIM S COGNITLS.
ENCEPHALARTUS ELONGATES Lehm.
Inter plantas Horti Roterodamensium rarissimas Enceplialarti species e st, olim e Pro-
montorio Bonae Spei cum aliis hujus generis civibus advccta, et per complurium annorum
spatium falso nomine Zamiae longifoliae in Horti Calalogo designata. Ante enim il]ml
tempus, quo Cl. Lehmann in Pugïllo sexto Encephalarti species illustraverat et adcuratius
definiverat, difficilis erat eorum extricatio et errores in re diiïicili faciles. Ainicissinius
Leiimannus autem atque Cl. Ecklon , inspecto nostrae plantae fronde, quod suspicatus essem,
coniirmarunt, novamque speciem declaraverunt, cui, me rogante, Leiimannus Encepha-
larti elongati nomen inposuit', aptum nomen, cui manuscriptum meum nomen (E. procei')
facile cessit.
Brevem hujus stirpis descriptionem dedi in Bulletin d. Sc. physiq. et natur. en fièer-
lande a. 1838 pag. 11., eandemque plantam enumerabat Cl. de Yriese in Tijdschr. voor
fia t. Gesch. en Physiol., Tom. TV. pag. 419, frondisque frustum icône expressif
Etiamsi pulcherrima haec planta flores nondum enixa s it, non inutile tamen videtur,
accurata descriptione et fida icône earn illustrare, cum de genere cui adscribenda est ;
nullum sane dubium esse potest.
Caudex uno quarto centimetro paullo altior, cyündraceus, basi aliquomodo an gu status,
apice obtuso subconico paulisper incrassatus, glaber. Squamae, e delapsis frondibus su-
perstites, secundum spirales lineas dispositae, imbricatae, adpressae, obtuse rhomboideae,
latae, omnino glabrae, pallidi lignei coloris.
Frondes plerumque post biennium de noro protrusae, vemo tempore (v. c. mense Aprili),
numéro quinario vel septenario, cum iis praecedentis anni coronam elegantem e duode-
cim circiter frondibus componunt. Gemma terminalis, novas frondes includens, ovoidco-
conica, densa lanugine fuscescente obvoluta, satis cîto sese explicans. Yernatio foliolis
imbricatis antrorsum sibi accumbenlibus obtinet, rhachidibus adhuc brevibus erectis. Hac
cito increscunt, facta per totam longitudinem extensionc. Frondes nascentes (fusce viridis
coloris) et juveniles pilis griseis vel griseo-fuscis sparsis patentibus a t mox deciduis in rhachi
et foliolorum facie postica marginibusque tectae, ciliatac. Adidlae frondes omnino gla-
berrimae sunt, graciles, elongatae, metrum longae aut longiorcs, crccto-patentes. Stipes
brevis, non valde crassus, rhachis, cum aflinibus speciebus coin para la tenuis gracilis, versus
apicem eleganter recurvata, utraque obtuse trigona, angulo postico obtuso fortiore, facie
antica paullo elevata bicanaliculata in rhachi, inter utrumque canalem elevata ob tu su nique
dorsum subinde obsoletum, exhibente , in cujus vicinio foliola aflixa sunt. Foliota
ànunerosa, ad utrumque latus triginta, triginta quinque, imo quadraginta, non flabcllo-
tim patentia, sed inprimis superiora antrorsum convergentia, paulisper erecta, nec horizontal!
ter posita, inferiora alterna (bina tamen semper aliquatenus appioximata), superiora
-subopposita et in universum confertiora, iniima et smnrna reliquis breviora, haec autem
brevissima, omnia in universum yalde elongata , longe lanceolata, angusta, recta, aut
rarius subfalcata, margine inprimis superiore plus minus incrassato subrevoluto, basi contra
c ta , apice longe et spinose acuminata, d u ra, rigida, viridia, rarius parco rore glauco
(inprimis juvenilia) snffusa, glaberrima, in pagina superiore tuberculis verrucisve e materie
gummosa in parcnclmnate accumulata ortis instructa, in pagina inferiore palUdiore non
„Rente nervoso-striata, nervis longitudinalibus fere viginti. Rarissime ad marginem infe-
riorem prope apicem cxiguus dens invenitur, quasi naturae lusu. Longitudo foliolorum
inftmormn a 7—13 centimetris variât; supremorum minimorum et multo angustiorum 5
saltern metitur; foliola maxima 15—20 — 24 longa et 1} in medio lata.
Diagnosis;
e . elongates I.euu. Caudice ghibro, rhachi sursum recurva obtuse trigona, facie antica
bicanaliculata, foliolis numerosis antrorsum convergentibus, inferioribus altérais remotio-
ribus, superioribus magis approxiinatis suboppositis, mediis longissimis, longe lanceolatis,
basi contractis, apice spinoso acuminatis , integerrimis, glaberrimis. ^
1 E ^ e p lm la r lm elongates Lehm. M S S . - Miquel in Bull. d. Sc. phys. et nater. en
'Jléerl. 1838. pag. 11. Orro et Dietr. Allgem. Gartenzeit. 1838. pag. 322. de Yriese 1. c.
v EneephalarUis procer Miç. MSS.
I con. Tabula nostra XIII.
H xbitat in Africae australis Promontorio bonae spei locis interioribus. Colitur in
Horto Roterodamensi, et D. Parmektieri Engniennensi.
Adnotatio I. Rhachis non obscure tetragona, uti apud de Yriese 1. c. legitur , sed obtuse
trigona, pinnae non glaucescentes, sed adultae virides, non falcato-ensiformes, sed
pleraeque recte-lanceolatae, aliquibus saltern subfalcatis, cact.
Adnotatio II. Ab omnibus affinibus facile distinguitur frondium directione et inprimis
longissimis pinnis. Caetcrum Eneephalarlo Lehnmnni propinquus et ei proximus in sTste-
mate collocandus. Frondium apex in hac specie, si pulchram adulti spcciminis tabnlam in
diario: Allgem. Gartenzeit. auctt. Oixo et Dietrich, 1836.Tab. I. comparas, eadem ratione
eleganter recurvatus cemitur, unde major adhuc in habitu similitude. Caudex etiam in
utraque specie turn quoad formam turn quoad squamas valde consimilis.
ADÜMRRATIONES QUARUSDAM SPECIERÜM CYCADIS.
| Hummedicisgraecis arbor, deinceps a Limaeo Cyeas Vocata, cognita fuerit, omni du-
bio non caret. Palma a TiiEornRASTO (cf. Histor. plant. Lib. II. cap. S.) H dicta a
29*