3. Piper ex Guinea, quod Clusius (1. c .) descripsit, ab omnibus fere auctoribus ad
Piper Cubebam L. relatum est, ob similem oinniuo utriusque speciei fructiun. Quodsi aiitciu
Florae Guineensis discrepantiam ab ilia insulae Jayae rcputemus, sique veri non est simile
hanc plantam ex In d ia oriental^ ad *dfricae oras transplantatam esse, res jam valde dubia
evadit, et ipse Cl. R. Brow hanc speciem propriam constituere suspicatus est. (Cf. supra
pag. 11). Et revera, si attenta mente Clusii verba cum nostra Piperis Cubebae descriptione
comparamus, differentiae inveniuntur nimis graves. Spadieum equidem longitudo ( trium
latitudinum pollicis) et numerus baccarmn (viginti ad triginta) , et pedicellonim pi-aesentia
ambabus speciebus propria sunt, sed Clusii plan ta baccas habuit iis Piperis nigri minores,
el colore similes. Quibus etiamsi major hujus plantae cum Pipere canino adiinilas declare-
t u r , hie obstant rugosa baccarum indoles et sapor valde acris, ilium Pipet'is nigH superans.
Icon Clusiana nimis imperfecta est ad dubia probe solvenda. Dubium tainen non videtur,
Clusii plantam propriam speciem sistere, de novo explorandam. A Pipet'e Cubeba baccis
nioris minoribus brevius pedicellatis, a P . canino baccis copiosioribus et magis acribus
differt.
4. Piper Pseudo-Cubeba Korth. Quaanquam vegetatio insularum J a va e , Sumalrae et
Borneo multifaria ratione inter se conveniant, verum Piper Cubeba tamcn solununodo
in insula Java crescere videtur. Speciem vero, u t vocant vicariam, in insula Sumatra
se detexisse Poet. Korthals benevole nobiscum communicavit. Haec autem véro Piperi
Cubebae adeo affinis est, u t primo intuitu eadem omnino species "esse videatur. Et revera
non omnino eorum sententia improbanda esset qui earn tanquam varietatem, soli natalis
differentia ortam, habendam esse statuèrent. Rem autem hodie enodare nobis non contin-
g it, cum Korthalsius non nisi unici folii delincationem nec plura communicaverit, et differentiae
specificae, quibus haec species a vero Pipere Cubeba posset separari, nos omnino
lateant. Non nisi brevem istius folii descriptionem addam: folium petiolatum, ovato-ellipti-
cum aut ovato-late-lanceolatum, basi leviter cordata subobliqua, apice acuto, vix acuminato.
E nervo medio proxime ad basin, fere e basi quatuor ( utrinque duo ) majores nervi pro-
deunt, supra medium folium extensi lateraliter divergentes , et infra hos adhuc duo ( utrinque
unus), tenuiores, prope baseos marginem decurrentes et mox evanescentës. E nervo
medio, paullo infra folii mediam partem, duo fortiores altérai nervi oriuntur, ad apieem
usque decurrentes. — Folii lamina 0,17 longa, petiolus 0,025; diameter laminae ad j alti-
tudinem 0,065.
Num stirpis feminae folium est P Quod si ita esset, haec species fortasse a vero Pipere
Cubeba differct foliis quintuplinerviis, duobus nervis tenuibus inferius et duobus fortioribus
sur sum accessoriis.
5. Piper crassipes Korth., in insula Sumatra crescit, nec tarnen accuratius nobis inno-
tuit quam praecedens species. Rudem delincationem habemus folii brcvi-petiolati, subrhom-
boideo-ovalis, remote sextuplinervis, basi subcuneatum, apice brevi-acuminalum. -*• Lamina
0,09 longa, petiolus 0,01. In medio 0,04 latum.
6. Inter Pipera Bomeënsia imam speciem tanquam cum Pipere Cubeba aliquomodo
cognatam. Piper segetum dictam, Korthalsius nobis indicavit. Li cujus folii delineatione
nihil video praeter folium petiolatum, longiuscule ovale, basi aliquomodo cuneatum, apice
acutum, quintuplinervium, nervis lateralibus remotius e nervo medio ortis, ad apieem fere
percurrentibus- Folio Piperis Cubebae multo minus est, scilicet lamina 0,065 longa, petiolus
0,01. Latitudo in medio folio 0,025 paulisper superat.
C APUT CfcUINTUM.
DE D IF F E R E N T IA IM T ER P I P E R CUBEBAM ET P I P E R
CANINUM, DEQUE C U B EB IS O F F IC IN A R UM .
Omnes fere auctores qui post LiNNAEUMj^mm de Pipere Cubeba scripserunt, P . caninum
vidisse videntui* et cum illo confuderunt. Nam etsi e brevioribus diagnosibus non semper
certissime concludi liceat, quaenam revera species iis ad manus fuerit, de pluribus tamen
certo constat, ut de Vaiilio , Willdenowio , et forte etiam Roxburghio, nec non de Fn. Nees
ab Esenbeck , re l., eos P . caninum pro P . Cubeba descripsisse.
Quare inprimis eos Botahicos, quibus majora Herbaria, et ihprimis specimina originalia,
quae descriplioni insei’viisse constat, examinandi occasio est, rogatos velim, ut comparatis
cum nostris descriptionibus et iconibus ejusmodi speciminibus, omnia dubia removeant, quibus
hariun plantarum synonymia hunc usque in diem, adhuc premitur (1).
Eadem confusio in causa esse videtur, u t Piperi Cubebae patriam tribuerint satis exten-
sam, quod quidem vix confirmatiun g rit, cum in ipso Archipelago Sundaico Cl. Blumeo teste
rarioribus tantummodo locis crescat.
Utriusque speciei adeo affinis differentias proprio capite breviter exponere abs re eo minus
duxi, cum turn ad cautam Cubebarum in coloniis indicis culturam iiistituendum turn ad
accuratam baccarum Cubebae in officinis pharmaceuticis adhibendanun cognitionem sic ali-
quid me conferre posse existimem.
( 1 ) T iiUnbergius in cpistola, ad N. L. BurmanNum anno 1787 scripta, de Pipere Gubeba loqüitür et fçrtasse certain
- primamque hujus plantae eo usque dubiae notitianv cum Linnaeo communicavit. (^ Cf. Epistolap ineditae Caroli Linnaei
e tc ., ed. II. C. van Ham ,. Groningae 1830. pag. 265 in n o tV ir p J s r ^ i tK N A B im 'j tf /^ â . T .'Ÿ itman m W ma
plantarum, anno 1799 Mediolam édita. Tom. I. pag. 76 satis fiüe de Pipere:Cubeba scripsit-. « frutèx glaberrjmus ;
caulis flcxuosus, ar.ticulatus; folia non tenera, u t plurimaruin hujus generis specierum, alterna, petiolata, integer-
^ rima,, venosa; margo in uno latere non tam longe decun-it, quam in all.ero.» — Minus recte autem spicas brèves
dicit, cum in aflinibus, ut P_. canino, breviores sint, etsi tarnen in pluriniis aliis lopgioies eusistant.