CAPUT PRIMUM.
ADNOTATIONES HISTORICAE DE P IP E R E CUREBA.
Quo tempore primum baccae Cubebae in usum mediciun adbîbitae sint, quaestio est saepius
agitata nec hodie probe soluta. Num enim Graeci veras Cubebas adliibuerint, adbuc valdo-
pere dubium est.
Cel. C. Sprengel, cujus sane non levis in hoc studio auctoritas est, fwfntàxvov nomine Pipe-
ris Cubebae baccas apud Dioscoridem (Lib. I, Cap. CLYI) inlelligi existimare videtur
(cf. ejus Comment, in Diosc. pag. 413-414 .in Kiinpi med. graec. op. Yolum. XXYI). Is
autem inprimis Foësn et Bodaei a Stapel scntentiam sequitur ( cf. Oecon. Hipp. ad hanc
vocem. — Ad Theophr. pag. 1009), locum citans ex Hippocratis de mul. morh. IT. pag.'
870: xô S$Èk ° xa^sDfftv oi Uépaai ninept, xai dv zouzda- dut ozpcryyuk», 3 xataOcK [lupxtiïaw»9 e: quibus nullus
dubi tans, sed fortasse nimis leviter concludit, fructum subglobosum plantae piperaceae esse
intelligendum, et cum Cubebis apte posse conferri. Est autem vox ppn&ciAJv valde dubia, cum
idem Hippocraticus auctor eâ etiam fructicem ipsum intelligat ( de mid. morb. I. pag. 656 ),
et Galenus plantain Hippocraticam ab ea Dioscoridis distinguât ( cf. Explan. voc. hippocr.
ad hanc vocem). Haec tubera morbosa esse Sprengelio videtur, qui ipse hac in re ambi-
gisse videtur.
Omnibus sane antiquorum scriptorum locis comparatis, nullum invenimus quo dcmonstra-
tu r, mcdicis graecis aut latinis baccas Cubebae cognitas fuisse.
Yox xoußeßa sen w>p™ßx primum in Actuario invenitur, num vero hac voce planta nostra
intelligatur nemo adhuc probavit.
Num Arabes eo nomine has baccas intellexerint, non minori dubio premitur. E S in
adpor tari Avicenna perhibet, quod Garcias explicat, testante Clusio ( cf. Exotie. pag. 184),
u t e Sumatra et J a v a , ubi frequenter nascantur, in Sinam advehi dicat. (Cf. Avicennae
Canop. Romae 1593. pag. 191 ).
Nicolaus Mtrepsicus , ultimus fere medicorum graecorum, qui plura ex arabicis scripto-
ribus de medicaminibus transcripsit, Cubebam commendavit (cf. Sprengel Historia rei
herbar. I. pag. 217).
Haec autem dubia breviter enumerare nec explicare voluimus. Qui plura de iis velit,
adeat W e d e l i i Dissertai, de Cubebis, anno 1705 editam.
Post medium aevum baccas Cubebae ex In d ia orientali advectas, et inter medicamina
receptas fuisse, apud omnes fere auctores, qui de materia pharmaceutica scripserunt, rela-
tum invenimus. Neque tarnen plantam cognoverunt, e qua illae baccae colligerentur, etsi,
si illôrum aüctorum descriptiones et icônes comparamus, dubium non s i t , easdem baccas
co tempore in officinis adfuisse, quibus hodie medici utuntur ( 1 ).
Inprimis Dioscoridis Commentatores acriter disputaverunt, num Carpesium, de quo in
antiquioribus scriptis sermo est, idem fuerit, ac Cubebae. Andraeas Matthiolus tarnen
c(icf. Comment, in Dioscor. ed. Bauhin. pag. 39 ); sub Carpesio, Cubebas non esse intellir
gendas scribit, in quo cum Jacobo Silvio, consentit et Leonicenüm contra Fuchsium défendit.
«Cujus autem, ita pergit, stirpis fructus vulgares Cubebae sint, quid affirmare possim
non habeo , cum ex orientali plaga nobis peregrinae afferantur. t Etsi eas dixerim odoratas
esse baccas racematim cohaerßntes, corymbormn Hederae modo, qui gustui praeter odoris
gratiam, acrimoniam et amaroris tantülum relinquunt. » Baccarum satis adeuratam iconem
addit (cf. etiam ejus Epistolas in eadem edit. pag. 22).
Matthias Lobel Cubebas oßeiruirum Carpetiumnon esse affirmai. Istius Baculae, inquit,
quae officinis notissima est Cubebae nomenclatura planta iisdem pæne in locis oritur [ ac Piper]
et pariter Hederaceus fr u te x describitur, foliis Mijrto latioribus, angustioribus Mali
G ra n a ti, acinulis in singulis pediculis singuli propendent; fieri potest, u t sitnigro Pipere
congener, quando rugosum et evanidum videmus (cf. ejus Adversaria stirpium, pag. 427).
Clüsiüs baccas Cubebae descripsit (çf.,ejus Exotic, pag. 184). Neque tarnen extra omnem
dubitationis aleam positum est, Çlusio verum nostri temporis Piper Cubebam ad manus
fuisse; ejus scilicet Piper e x Guinea verisimiliter ad verum Piper Cubebam L . non pertinet,
Inonente jam illust. R. Brown (cf. Congo pag. 464. ed. germ. Tom. I. pag. 289). Piper
vero caudatum, quod in eadem pagina Clusius expressif, fortasse ad Piper Cubebam refe-
t’cndum erit.
t Plura de his baccis relata et pro parte e Cicsii, Garcia aBorumque scriptis excerpta inyét.
niuntur in additamentis ad editionera ba tarant Dodokaei Pemptadmn ( Jnluerpiae 1809. pa&
1448: R). Description! Cubebarum addit, èsse auctores qui duplicis generis Cubebas esse
Credant, cultas scilicet et sylTcslrcs: lias esse cultis minores, et rnagis acres ae Piperis
ffrana. Cultam esse praestanüorem. Garciam autem credere affirmât, unam modo esse spen
ciem , in J a m insula spontaneam et tanti ibi, existimatam, u t incolae baccas prius in aquam
fervidam immitterent, ne in aliis terris seri possent.
Addit, crescere iisdem locis ac Piper, et fruticem referre foliis iis Myrte latioribus, Granati
angustioribus, aut secundum alios acutis, aut monente Garcia iis Piperis similibus
sed angustoribus, in arboribus scandentem uti Piper, iloribus odoratis. Fructus ab auctori-
bus Piperis speciebus adnumerari a it, et Piper Hippocratis Tel P iper rotundum Tfieo-
PiiRASTi a GmtAsniKo vôcari. Eas autem non esse fructus Rusci aeulea/i neque Ugni crnU,
nec esse Zibbas. In pharmacopoliis yocaii secundum Arabum Cubebas, et in India etiam
Cubebe, Quabeb vel Quabebe Chini adpeUari, in Ja va , ubi frequenter crescant, Cumae
Tel Cttbabsim. Esse autem yen simile, Jrabes boc nomine alia medicamina intellexisse
cum idem esse dicant ac Galjoïi Carpesmm, a quo Cubebae tune usitatae longe different,
cum Carpesium in S yria creyisset etc. ( 2 ).
( O Qusnta fuerit, Venascentibiis post mecùura aeyum”Uteris, in hac M B U !
plantas officinales altoquin satis accurate pictas'exhibente, in rjuo' yero «aapassîav, Carpesium, Cubebae» tanquam
“ ieguminibus contenta, exhibentur. Cf. Plantarum, arborant, fruticem et herbamm effigie, . Cum indice eextuplià
Franc, apud ffaered. Chr. Egen. DI D I X i l . pag. 60. —------- ------ --
Es ejus .lempoiis spiaptopibus, gui faclunt, posaunt ; Joannes GpaARpps The
. i n ' * * ' Ebnfon I5S7, jtoJ. $ t : fdb,.eur# jàopdon'l636, fol.,