Hl
De cultura tarnen iiaee relata invenio. Eandem soli spcciem requirere. yldetur ac Pip&r
nigrum 4 id est, solum non valde exquisitum, cum facile quidem in omni soli specie crescat.
Nee tarnen per to tarn Javae iusulam colitur, cum mercatura non magna liar urn baccarum
copia indigeat.
Inprimis in Provinda Bantam a longo inde tempore Cubebae coluntur, ad oras soil.
Sundae, ubi, teste quodam auctore arbusculae cernuntur, iis Malo arbore non absimiles,
sed truncomulto magis humili instructae. Rectius tarnen frutices dicendae sunt. — Gl. Blume
benevolis literis nobis tradidit, Piperis. Cubebae u t et Pipei'is nigri culturam per facile, absque
ullo fere labore institui, cum juvenilis stirps ramusve prope arborem seu fruticem, cui
deinceps fulciatur, plantati, mox laetissime increscentes, cito uberrimos fructus proferant.
Quibus facile intelligitur, hoc culturae genus nequaquam comparari posse cum plurimis aliis
culturis, quae labore et difficultatibus plenae sunt, uti Cojfeae caet., nec semper felieem ha-
bent eventum.
Boot. Korthals literis nuper coramunicayit, praeprimis in locis magis depressis Cube-
bets coli, seque hunc fructicera in Tjikao Javae insulae vidisse, ab incolis autem se re-
latum accepisse, in parte hujus insulae v quae orientem spectat, minus rarum esse Piper
Cubebam. — Baccas non perfecte maturas legi, jam autea monuimus. Sunt tarnen qui et
baccas maturas colligi dicant, quas tarnen antequam in alias terras mittantur, fervidae
aquae exponi a plurimis, vix quidem credibili ratione, scriptum est; (Cf. Batavia, in desselfs
gelegenheid, opkomst etc. Tom. III. pag. 38. S Amsterdam 1799. 4to). Ipse unä vice baccas
maturas inter merces inveni, Pip eri albo non absimiles et pulpä ilia pericarpii sicca non
vestitas. Hoc autem rarius ita accidisse videtur. Res tarnen mihi adhuc dubia est, num
baccae immaturae an vero matura semina majori vi medicata polleant.
Tidetur autem in sola insula Ja va has baccas in medicinae usum coli et ex ea in omnes
terrae partes exportari. Eo autem tempore quo omne cum ea insula commercium in potestate
erat Societatis Indiae orientals Batavae, Cubebae in nostros portus advehebantur et vendi
solebant, ita ut quantitas Cubebarum in Europam advectarum facile posset computari. Quod
u t aliquomodo elucescat, addam quantitates Cubebarum a Societate ilia publice yenditas
per sex annos:
Anni — 1775 — 1776 — 1777 — 1778 — 1779 — 1780
Cubebarum « 10,000 — 10,100 8,875 — 6,050 — 12,500 % 10,018
(Cf, B atavia, in deszelfs gelegenheid, etc. Tom. III. Amsterdam 1799).
Nostro autem tempore majorem copiam in Europam adportari, minime mircris, si multo
frequentiorem hujus medicaminis usum reputas. Cum yero Anglorum navi bus non parca
quantitas Cubebarum in varios Europae portus vehatur, vix accurate tota hujus m er cedis in
Europam adlatae quantitas computari potest. Anno 1830 in Angliam 18,540 ® anglic ad-
porta tas esse auctor fide dignissimus retulit. (Cf. H. Berghaus, allgemeine Laender und
FartherkuTide. Tom. III. 1838. pag. 224).
Ex his tarnen numeris minime computari posse quantitatem Cubebarum in Ja va cultarum,
non est quod moneam, cum in S in am , fortasse et Japemiam, in Bengaliae portus et reliquas
adjacentes terras magna hujus mercedis copia vehatur, et procul dubio navibus americanis
non exigua quantitas in «dmericam foederatam e Java introducatur.
His omnibus id facile eificitur, culturam Piperis Cubebae in Java insula non parvi esse
faciendam, sed diligenter fovendam atque excolendam.
M *
T A B U L A I.
Piperis Cubebae L. jil. stirpem masculinam florentem exhibet, in Java insula cura Clar.
Blume' secundum naturam delineatam. — Pars rami superior.
T A B U L A I I .
Piperis Cubebae L. jil. stirpem femineam maturas baccas gerentem, in Java insula secundum
naturam pictam.
a. bacca aqua denuo expansa, natural! magn.
b. semen ea contentum.
c. idem auctum.
d. idem sectum longitudinaliter, ad embryonis situm illustrandum.
T A B U L A I I I .
Ramum plantae masc. Piperis cUnini Bl. , secundum specimen siccum a Cl.
Blume in sylvis Parang in Java insula lectum delineatum, naturali magnitudine,
Ramum Piperis canini fem ., ab eodem auctore ad montem Manaram in Java
insula lectum et secundum siccum specimen delineatum.
Folium plantae femineae in monte Sala/c a Blumeo lectae inferius, a pagina
inferiore visum, ad nervorum indolem monstrandam. Folium hoc foma cordata
insigne est.
Folium plantae masculae a pagina inferiore summa cura delineatum.
Partes fructificationis ejusdem plantae, secundum viventes flores a Latour
pictae, et ex Blumei Monographia in Verhand. Batav. Genootsch. impressa,
excerptae, facta accurata cum speciminibus siccis comparatione:
Figura d.
Figura %
Figura 3.
Figuira 4-.
Figura 5.
a. spadix femineus naturali magnitudine.
b. ejusdem pars inferior aucta magnitudine.
c. ovarium cum stigmatibus, auctum.
d. ejusdem sectio, ad ovulum basifixum monstrandum.
e. fructus maturus, paulisper auctus.
ƒ. ejusdem semen.
g. idem sectum ad albumen cum embryone superiore monstrandum.
h. embryo valde auctus, cum radicula tumida et cotyledonibus duabus accumbentibus
crassis.
Scribebam Roterodami
mense Novembri MDCCCXXXYHI.