Neque ipse Samuel Dale, in hoc studiorum genere versatissimus, meliora de Oubebarum
origine novit. «Quid sint Cubebae, inquit, adhuc ambigitur; alii ex genere Piperis, et
nigro Pipere congeneres esse , Theophrastoque Piper rotundum dici volunt; alii V'iticis
fructum existimant; Sïltaticus, Rusei seu Omjmyrsines fructum facit: alii Carpesium
Galeni statuunt; Caesalpinus Amomi legitimi fru c tum pr.onuntiat; Oubebae autem neque
Piperis genus sunt, neque V'itieis, neque Oocymyrsines, neque Carpesii, neque Amomi
legitimi semen aut fructus, u t facile esset ostendere. Est autem inquit Schroederus ( quibus
et nos consentimus, donee certiores facti fuerimus) fructus racemosus arboris cujusdam
Majo vulgari similis, foliis vero Piperis, sed angustioribus» (cf. ejus Pkarmacologia seu
Manuductus caet. Edit, quarta. L. B. 1739, pag. 346).
Camellus Oubebarum mentionem faciens, a Pipere quodam oriri statuit ( cf. Philosophy
Transact. Yolum. XXIV. pag. 1773 et seqq.; anni 1705). Is scil. de plantis philippetisibus
scandentibus ad Jacobum Petiver scribens, etiam plantae, a qua officinarum Cubebae colli-
guntur mentionem facit, quam eo teste Indi JYaple, Balchupa et Buymbun, id est Betele
corvinum vocant. «Haec, inquit, non est Betele seu I tm o , Mala-Itmo, Litlet ac Sabia
aliis inhaerendo scandit, sed vicinis sese acclinando et superinsternendo luxuriat, ctsi planla
anions umbrosa, crebro ramosa, ramis solidiusculis, geniculatis nec vietis, u t reliquae Pipe-
r is species ; foliis obscure virentibus, parvis communiter, sesquiuncialibus, quinis fulcitis
jiervis, aromaticis. Fructus qui racematim propendet, maturus coloris est incarnatie semen
habens album, orbiculare acriusculum, aromaticum. Hae baccae cum Clusii descriptions
.collatae, legitimae stint Cubebae officinarmn. Racemuli sunt sesquipollicares. »
Eullum itaque dubium est, Camellum de Cubeba ad Piperis genus referenda, nihil ad-
dubitasse et speciem satis adcurate descripsisse, ad quae tarnen ejus temporis Botanici :et ipse
jsummus systematis sexuaiis conditor attendisse non videntur.
; Plantam, e qua baccae nostrae colliguntur, primus Linnaeus botariieè descripsit in. Supple^
mento plantarum, pag. 90 et System. Fegetabil. edit. Ik. pag. 74. Ipse enim plantam ante#
jaon cognovit, Piperis tamen speciem esse acute auguratus est; sic legitur in Observat. in
■Materiam medicam, eyus sub praesidio a J. Lindwall a. 1771 dehfensis ( cf. Amóen. Acad.
Tom. VIII. pag. 192): «Quod sit Piperis species evidentissimum ex Itin e re Meisteri 119,
.ubi'figuram dedit sed speciem non descripsit.»
Piper Cubeba a Linn.ieo JUio in Supplemento plantarum l. c. sic determinatur:
. «P. foliis oblique ovatis seu oblongis venosis acutis, spica solitaria pedunculata opposi-
.tifolia, fructibus pedicellatis.»
Qua bréviore equidem diagnosi factum est, ut alii Botanici cum hac, specie aliam affinem
confuderint, et ipsa denique Piperis Ciibebae diagnosis,, secundum affinem hanc speciem
ab iis conscripta^ a veritate aberraret. Quem scilicet in Vahlii enumeratione plantariim
pag. 332 characterem legimus, in plantam genuinam vix lotus quadrat, scilicet'; < 0
«P. foliis enerviis , inferioribus cordatis superioribus oblongo-ovatis acuininatis basi ob->
liquis, baccis pedicellatis. » .iv L* | Sj ^
In quo fortasse character foliorum enervium minus accuratae observationi. tribuendus
est. Vereor autem, Vahlium pro parte Linnacanum characterem transcripsisse, cum de
foliis basi obliquis loquatur, nam specimen in Herbario bcati auctoris scrvalum et a, Cl.
1548. JöhAnäes Pahktnson’xts, Theatrum Sötähicum. London 1640. fol.1 1583. Jon. Bauiùn , Hisior. Plant.
'tmi’yer'salis, pag. 350. Joselitos Mo nt i, Exoticóruth 'simpliciüm meclicamentórum. Bonön* 1724. pag. 9. Cast.
Baubin P in a x , pag. 412. Jon. Raiu9, Historia Plantarum. Tom. II. pag. 1813.
NeEs ab Esënbeck in pingenda Tabula Plantarum ojfficinalium adhibitum, certo quidem ad
Piper caninum Bl. pertinet, quod deinceps describam, cujusque foha rarius basi obhqua
sunt.
Planta, quam Carrey et Roxburgh in Florae Indicae Tom. I. pag. 161 nomine Pipe-
ris Cubebae descripserunt, monente Cl. Blume (cf. Ferhandelingen van het Batavi-
aasch Genootschap. Tom. XI. pag. 200) a genuina planta etiam differre videtur, ut diagnosis
jam indicat.
Cl. Fr. Nees ab Esenbeck in splendido illo opere cui titulus: Sammlung oJficineUer Pjlan-
zen. Düsseldorf apud Arnz et Comp., in Tabula XX iconem Piperis Cubebae exhibuit, secundum
specimina, quae in Vahlii et Willdenowii herbariis servantur, quae autem eadem
icone teste, ad verum Piper Cubebam Linn. fil. non pertinent. Quibus simul edoccmur,
ipsum Willdenowium verisimillime plantam genuinam non Gognovisse. — Synonyma quae
descriptioni Neesianae addita sunt, praeter ülud Linnaei j il ii , forte omnia excludenda sunt
Meliora de difficili hoc argumento in Monographia Piperacearum Ivtdicarum anno 1826
édita (in Ferhandelingen van het Bataviaasch Genootschap voor JCunsten en JFetenschap
pen. Tom. XI. pag. 200—201) Cl. Blume, indefessus ille Florae Archipelagi Indici scrutator
, docuit, genuinum Piper Cubebam Linn. fil. describens, a quo affine illud Piper cani-
num optime distinxit. Cum autem haec Monographia, Bataviae édita, ad paucos modo
Botamcos pervenisse videatur, non est sane quod miremur, specierum harum confusionem
nondum omnino in scientia nostra esse deletam, et diagnoses quas cl. auctor dedit, in paucos
modo libros systematicos transiisse, ita tamen u t Botanici nondum intellexerint, Piper
Cubebam praecedentium auctorum plures et diversas species continere, nec accuratas P. Cubebae
et P. ca n ini icônes hunc usque in diem éditas esse.
CAPUT SECUNDUM.
P IP E R CUBEBA LINN . F I L .
P.Caule fruticoso tereti scandent!, foliis alternis petiolatis glabris inferioribus ovatis bre-
vissime acuminatis basi inaequaliter subcordata, superioribus ovato-oblongis minoribus bas*
rotundata, subquintuplinerviis, spadicibus dioicis, oppositifoliis, pedunculatis, pedtmculis
petiolo subaequalibus, ynasculis gracilibus, femineis crassioribus, pedicellis longiorihus
quam baccae globosae.
S y n o n y m A.
Cubebae officinarum (Philippenses) Ca m e l l i ad J . P e t iv e r in Phil. Transact. Vol. XXIV.
pag. 1773.
Piper Cubeba L in n . fil. Supplem. plant, pag. 90. (a. 1781).
4