154 CRATEmUM
8. C. mviabile, peridio subrotimdo - turbinato lacero
erecto, basi stipiteque brevi striatis aureis, floc-
cis Intescentibus, sporidiis atris,
p i ;|ij; Trichia aurea. Schum.! Saell, 2. p . 208. (non Fl. Dan. 1.1314.
f. 2 .) Craterium mutabile, Fries, Symb. Gast, p . 19,
Pulcbella atque certissima hujus generis species,
licet fere Trichiarum modo dehiscat. Peridium
enim inferne cum stipite contiguum et striatum,
superne obovatum et tenuius est, lacero-fatiscens,
demum vero omnino crateriforme apertum. Operculum
itaque sensu stridissimo non adest. Stipes
brevis, crassus, aequalis aut sursum dilatatus, sulca-
Zis. Color totius fungi aureus, peridii demum ex-
palleus. Forma peridii non tantum per aetatem, sed
et e situ mutabilis, inde nomen, synonymo Schumacheri
non cognito, imposui servandum. A d folia
dejecta pinea, ramenta quercina jeic., sed valde rara
est species. Jul. Aug. (r. v.)
9. C. globosum, minimum, e sulphureo - candicans,
peridio globoso erecto superne evanescente, stipite
brevissimo.
Aicyria globosa. Schwein.! Car. n. 400.
Elegantulum, ceteris multo minus. Peridii
pars persistens minuta, cupularis. Operculum non
vidi. Capillitium globosmn, compactum ( non ex-
pansum ut in Arcyriis ) sporidiis dispersis concolor.
Gregatim et solitarie provenit in involuans putridis
Vastanearum putridarum in Carolina superiore, (v. s.)
OB.SERV. Quarta hoc loco facile additiir. Tri-
hus specierum sessilium peridio diffracto circiimscisso,
floccis ejusdem indolis ac in seciinda tribù.
Verum cum habitus potius Didermatis sit, et peridium
interius haud omnino deficiat, inter Didermata
recepi. Sunt D. Spumarioides et />. conglomeratum.
DIACHEA
XXlf. DIACHEA. Fries.
155
Trichiae spec. Bull. Stemonitis Trentep. Pers. — Diachea. Fries
Syst. orb. veg. 1. p . 143.
CHAR. Peridium simplex, memhranaceum,
frustulatim deciduum. Capillitium e columeUa floccoso
- grumosa pulverulenta radians subreticulatum,
sporidiis inspersis. Determinatae, regulares, stipite
fioccoso suffultae, capiUitio albo , sporidiis atro - ru-
Imtibus.
MORPHOSEOS clavem inter Myxogastres hoc
«•emis primum mihi subministravit, E guttula centrali
undique proflunnt venae (PhlebomorpJiae generis
Pers. Mtjc. Eur.) lacteae, late et supra quaecum-
que adjacentia, immo adposita, corpora serpentes;
plantas vivas, Gramina, Filices etc. saepius obducen-
tes. Tam subito pronascuntur, ut vim vegetationis
oculis fere intueri liceat ; intra horae spatium eximie
procurrunt. Colliguntnr dein in venis guttulae,
quae sensim consolidantur, stipite sulfulciuntur, cujus
nulla primitus discreta vestigia ut in sequente
genere primitus adsunt, lutescunt demumque maturae
colorem induunt. Peridium nunc evolutum non
statim exuitiir, sed multorum Physarorum more mox
corrugatur et frustulatim delabitur. Stipes Mesentericae
primitivae residuis basi saepe seriatim cohaerent,
fioccosi quasi et peridium columellae instar
intrant, non penètrant, e quo flocci radiant, at in
capillitium definitum reticulatim connectuntur. Massa
grumosa, colnmellis solemnis, in hoc genere fa-
rinae instar extus quoque adspersa.
AFFINITAS et HISTORIA. Genus Spuma-
rioideum in Stemoniteorum sectione, A Physaris
proximis peridio evanescente et reticulo dignoscitur.
His prope ad Stetnonitem accedit, sed ob peridium
diversum, veram grumosam columellam et totam
vegetationem diversam non conjungatur. Nomen ob
mucilagiuem maxime sese diffundentem imposuimus.
f t
L.V'
itili?
'Il
iiyTS'iisilliiiiif?
■;? p i