''r
S í ;
lYm
®s
Lífi’ .'ÍL ‘1
k G i l i
\H' t í
Obs. Qnamvis difficilis differentia inter Devi
at I eos qt Blucedines videatur, maxime essentialis
est et primo obtutu palpabilis. Characteres syste-
matici tamen e floccorum indole potissimnm pendere
videntur. Sunt flocci Dematiqorum epidermide
corticati, hinc solidiusculi, continui aiU annulati
tantnm, rigiduli, plus minus opaci. Flocci Mwcedi-
num e membrana simplicissima facti, hinc semper
tubulosi, septati, molles, pellucidi. Flocci Dema-
tieorum perfectiorum luculenter e fibrillis longitudinalibus
contexti, (quary lire proprio nomine/èra-
ruin designavit Nees ah Esenbeck;) sed hoc in te-
nuioribns persequi non licuit. At hae differentiae
in infimis Dematieorum generibus obliterantur. Facile
fiihgerem, luculenter indicante Macrosporio, horum
fibras totas in sporidia abiisse et floccos prae-
sentes tantnm esse mycelium h. e. ^ad Dematieos
accedere, nt Sepedonieos ad Mucèdines. Constan-
tiorem, sed minus palpabilem, differentiam efferunt
conidia, quae in Mucedineis semper nuda, numqpam
vero in Dematieis, sed Mycelio sive floccoso, sive,
ut saepius, crustoso inclusa. Mycelium Mucedinuq)
semper floccosum est. Hoc diversam indicat meta-
morphosin sporidiorum. Inter Mucedines nascun-
tnr sporidia libera, inter Dematieos e fibris ipsis
protuberant. At practice haec persequi difficile est.
AFFINITAS Dematieorum longe alia est, ac
Mucedinum. Mucedines ad Trichodermaceos et Phyceas;
Dematiei vero ad Pyrenomycetes et Licheno-
sas (Byssaceas) accedunt. Horum limites a Pyreno-
mycetibus nondum stricte definire vaiemus. Series
inter Dematia et Vermicnlarias contigua. Varia
genera et species Dematieis adnnmerata sunt mycelia
Pyrenomycetum; de variis Dematieis -dubia
restant annon e Pyreifomycetum anamorphosi orti
sint. Ne remotissima qnidem est Blncedinum affi-
nitas cum Pyrenomycetibus, eo major vero cum
Gasteromycetibus strictiori sensu. Quidquid fiiiga-
tur, constans erat in primis Systematis lineis Pyrenomycetes
cum Gasteromycetibus eadem ratione ac
Dematieos cum Mucedinibus conjungere. Plurimi
Auctores veteres Dematieos a Sphaeriis et Bjssa-
ceis ne genere quidem distinxerunt, Blucedineis
cum Phyceis, Blucorinis et Trichodermeis junctis.
Eadem differentia inter Cephalotricheos et Mucorinos
indicata est. Quantum insuper omnia Dema-
tiea genera loco et tota vegetatione inter se conveniant
et a Blucedinum diiferant, infra exponitur,
Paucis, si adesset character systematicus, naturae
maxime conveniens esse fingerem Hyphomycetes iii
duas series, Dematieam et Mucedineam, disponere.
Qua ratione hoc fieri posslt, in variationibus Syste-
matis indicabo. At a Mucedineis tamen hand longe
removendos esse Dematieos tam varii status inter-
medii, quam perfecte analoga évolutionis series indicat.
^tationes et qualitates Dematieorum etiam longe
recedunt. Inhabitant, nt Pyrenomycetes, quorum
societate gaudent, tantnm vegetabüia arida, sicca,
nec putredine corrupta. Certis et definitis locis et
matrici multo magis adscripti quam Mucedines. Inde
forsan non parum pendet tardior eorum vegetatio,
substantia rigidior ét magis persistens. Vegetant
Lichenosorum more jove pluvio et rorido, hinc praecipue
brumales; sicci aridi et persistentes. Sunt
omnes species silvaticae nec domesticae nt plures
Mucedinum. Hinc quidem rei culinaris administris
haud taediosi, ut Mucedines. Usus nnlfus.
ÉVOLUTIONIS series. Infimorum vegetatio
subinnata, floccis tantnm mycelii, sed sporidiiferis
instructa, fibris ipsis in sporidia erecta mutatis.
Dein fibrae pro parte tantnm in sporidia mutantur,
V. c. Cladosporii, Helmintliosporii, tandem sporidia
et fibrae omnino discreta. — Quae sporidia dicimus
in inferioribiis fungís, organa sunt valde diversae
dignitatis, non minus quam semina apud veteres
Botánicos. Pleniorem hujns materiei analysin, ant
potius construeiionem differre necesse mihi visum