l i
è 4
Ì ‘‘J>
diyersntn. Sporidia Dactylii, ajpice digitatim congesta,
in floccos fertiles moniliformes elongantur,
articulis in sporidia dilabentibus. Èst hac ratione
idem évolutionis gradus ac Helicosporium in ¡prae-
cedente serie, licet haec analogia non tam evidens
«it quam reliquorum generum utriusque seriei. Asper-
gillo, sporidiis erumpentibus, accidentaliter seriatis,
in capitulum congestis, jparum affine mihi videtur.
Tarn vero origine sporidjorum, quam vegetatione
Oidio proximnm ; M. penicillata est Oidium Monili,
oides sti{)itatum. Facile crederem Moniliam cum
Oidio olim confluere; jam in Oidio leucoconio adest
stipes et huic similem obiter vidi stirpem duabus
«poridiornm catenis terminatam, qnam neglexi,
cum et semel modo observata sit, et de genere dubia
restent, — Cum praesentibus aptis synonymis
nova nomina non fingenda sint, hnic vidicavi pauI-
lmn vagum Moniliae, aptissimum et primi inventoris
ideae respondens, quod etiam ad. Oidia exten-
dendum, si ad monitnm Micheìii conjungantur.
Monilia Recent, a Torula nullo modo recedit, quae
etiam varia Auctorum Oidia sibi vindicat. — Floccorum
color ex albido griseus, hyalinó-pellucidus.
1. M. penicillata, floccis discretis simplicibas, sporidiorum
catenis terminalibus unmerosissimis
laxis.
Aspergilla« peoicillatus. Orcv, Crypt, Scot, t, 3 2 ! Penicillium
sparsam. Link Spec. 1. p . 70, Briarea elegans. Corda apud
Sturm. 1. c. H fft 11. t, 6 ,
Mucedo pulcherrima, ex albo gríseo - hyalina,
re ipsa Oidio Monilioidi affinis, sed distincte stipitata,
ob gravitatem sporidiorum matura cernua.
Flocci fertiles erecti, gregarii quidem, sed inter se
discreti, simplicissimi, septati, ad septa demum
strangulati, in articulos intumescentes. Apice terminantur
fascículo ramorum indefinitorum, in sporidia
suhglohosa dilabentinm. A d gramina sub
prclo sudatitia detexit Greville. (v. s.)
2. M. digitata, floccis caespitosis subintricatis simplicibus,
sporidiorum catenis terminalibus snb-
quinis erectis.
AspergiUos n. 8 . Mich. gen. t. 91. f . 3. Mneor caespitosa*
a. Linn. Spec. 2. p . 1656. — et e syn. et descr. Asperg.
simplex. Pers. disp. p, 41. Monilia digitala. Pers. Syn. p.
693. Atb . et Schwein. Consp. p . 693. — etiam PeniciU.
glaucum. Pers. Myc. Eur. 1. p . 40. — licet hoc loco evidenter
cum PeuiciÙ. crustáceo confusum, Cfr, Obs. infra.
Difficilis species, quam exsistere vix dubitan-
dum, licet plurimi cuin P. crustaceo commutasse vi-
deantur. A praecedente recedit ut Penicill. crustaceum
a P. sparso, floccis sterilibus in densum caespitem
intricatis, sporidiorum catenis paucis digi-
tatis. Ad fructus pútridos; se tantum in malo L imonio
observasse monet Micheli, qui cum AspergiUo
suo non conjungeret PeniciUii speciem. Autumno.
(V. ic.)
Obs. Ad hanc dubiam plantam etiam ex icone pertineret
Mucor penicillatus BnU. Ch.imp, p . 107. t. 504. f 1 1 .; multa
vero suadent Auctorem ante oculos txedmìsso,Penicillium crusta-
cewn et iconem aualyticam ad iconem Micheli! accommodasse.
3. M. racemosa, floccis caespitosis racen;oso - ramosis,
sporidiorum catenis lateralibus termi-
nalibusqiie ternatis.
Asperg. n. 9. Mich. gen. p . 213. t. 91. f . 4. Mncor caespì-
losus p. Linn. l. c. Bolton t, 132. f . 2. Asperg. racemosus.
Pers. disp. p . 41, Monilia racemosa. Pers. Syn, p, 692,
Penicillium racem. Myc. Eur. 1. p , 41,
Species pulchra et distincta, crescendi modo
praecedenti simiiis, sed longe diversa floccis racemoso
- ramosis,'sporidiorum catenis pedicellatis brevibus
ternis. Pendet ipsa species ab iconibus citatis,
a Penicillio diversissimis. Ad terram et corpora
putrescentia in Italia, Anglia, (v. ic.)
Obs. Similem vidi speciem in foliis putridis coacervatis,
sed coUapsam. In hac vero sporidiorum catenae laterales, lou-
gae, sessiles. Septis et pelluciditate floccorum ab omni Clado-
•sporio certe diversa.
w